Nam hæ vesiculæ mihi ipsorum polyporum ova esse non videntur, licet sæpius [170]polypos in illis invenire contigit: et ideo crederem hos polypos in vesiculis repertos, quoniam licet adulti tamen vesiculis multo minores sint, post veri pulli exclusionem in vacua illa ova irrepsisse; cum jam antea observavimus cancellos in vacua irrepere buccina, et ipsos polypos vacuis corallinæ tubulariæ summitatibus sese adfigere. Sed quam maxime has vesiculas non polyporum, sed aliorum animalculorum ova esse censeo, quia perspicacissimus Reaumurius initio hyemis in oris Galliæ provinciæ Pictaviensis (Poitou) ova cochlearum marinarum invenerit, quæ quamvis his vesiculis paulum majora, erant tamen simillima[171]. Licet corallinæ speciosam habeant verisimilitudinem, ut quasi animalium opus appareant, aliæ tamen sunt plantæ marinæ, præsertim alcyonium digitatem molle, quas adhuc magis a polypis fabrefactas diceres; sed si accuratione indagine observantur, pro veris plantis erunt agnoscendæ, ut in posterum, quando profusius agam de plantis marinis, demonstrare spero. Alia vero alcyonia, ut vesicaria marina Bauhini, &c. vera animalium opera, namque eorum sunt ovaria. Plantæ marinæ unicæ non sunt, quæ pro insectorum opere sunt habitæ. Liceat mihi locum adferre ex notis, quas Nobilissimus Lyonnet Theologiæ insectorum Doctiss. el Rev. Lessers subjunxit: “Credendum non est, ut quidam faciunt, si stagnantes aquas viridi et fibrosâ membrana tectas videas, hanc insectorum texturam esse. Est algæ species, quæ in his stagnis crescit, et insectis est pro alimento.”[172]

De Polypis Corallinis insidentibus.

Completam historiæ et oeconomiæ polyporum in corallinis repertorum descriptionem dare nondum suscipio, sed paucis enarrabo, quæ de illis observare mihi licuit.

Auctores, qui aquæ dulcis polypos examinarunt, quatuor eorum species enumerant: sed in aqua marina major differentium specierum numerus est; plus quam viginti diversos vidi polypos, quos ut plurimum in laudatis figuris etiam delineavit accuratissimus Ellis, et profecto adhuc plures sunt. Sed hic monendum, quod cum aquæ dulcis polypi nudo oculo facile queant conspici, plerique marini non nisi lente aut microscopio possint examinari: et aqua marina, in qua polypi vivunt, bis, vel ad minimum semel, nucthemeri spatio, debet renovari, aut polypi moriantur.

Ad exemplum Di. Schaffer in duas species primo polypos distinguam; in polypos, qui cellulas sibi construant, et in polypos, qui corporis extremitate corallinis aliisque corporibus extus sese affigant, vel in cavitates naturales alcyoniorum, coralliorum, &c. (de quibus in posterum) irrepant, ut cancelli in vacua buccina. Polypi, qui in cellulis habitant, cæteris plerumque sunt minores: horum cellulæ corallinæ[173] truncum vel ramos circumdant, a quibus prudenti manu sine corallinæ læsione satis facile possunt abradi: et si hæ cellulæ non nimia sint copia, et corallina contra solis splendorem inspiciatur, præsertim si color vivide ruber, aureus aut subniger est, facile per ipsas cellulas translucet.

Polyporum, qui sine cellulis in corporum quorundam cavitatibus habitant, aut extrinsecus illis affixi sunt, plurimæ sunt species. Apertis[174] corallinæ tubulariæ ramis (nam in tali planta semper adsunt rami vel tubi naturaliter[175] clausi, id est, integri, in quibus nunquam polypus insidet) majorum polyporum species sæpius supra sedet; quos a colore rubente polypos vocabo coccineos, et præ cæteris observavi. In detritis et apertis, ut modo dixi, corallinæ tubulariæ ramulis, inserta sua cauda vel corporis parte posteriore, polypus habitat, et ex hoc ramo facile et sæpe levi quassatione delabitur, præsertim si ille jam per aliquot dies servatus debilis, æger, aut mortuus sit[176].

Si vegetum talem polypum, corallinæ insidentem, vehementius amplificante microscopio intueris, facile differentiam vides inter scabram et quasi granulatam polypi cutem, et lævissimam corallinæ corticem.

Hic polypus coccineus duplici brachiorum genere est munitus, quod in aliis minoribus non vidi; et hæc coloris sunt subalbidi. [177]Inferiora et longiora octodecim vel viginti sunt, nam numerus sæpe variat, et expansa patinam formant, in cujus medio[178] ipsum polypi corpus coccineum est. Hoc corpus in duas partes dividi potest. Inferiori placentam referenti perpendiculariter alia pyriformis est infixa, quæ duodecim[179] vel quatuordecim habet brachia, prioribus tenuiora et breviora.

Hanc partem pyriformem polypus valde [180]extendere potest, præsertim si prædam captans expansa claudit[181] brachia; et rursus ita contrahere, ut quasi [182]globulus inferiori et depressæ parti adhæreat. In extremo hujus partis [183]os polypi esse videtur: sed ob partium exilitatem non omnia satis distincta possunt videri, ut in majoribus aquæ dulcis polypis; sed ex similitudine partium hæc tuto licet concludere.

Si longiora brachia fortiori microscopio attente contemplaris, cutem eorum valde asperam vides, ut est piscium (quos Haijen vocant) vel ut superficies corii granulati (chagrein-leer) forsitan ut minora animalcula, quæ polyporum esca sunt, eo melius, ne elabantur, retinere possint. Sed inter hujus speciei polypos vidi umum cæteris[184] majorem, ex cujus corpore, illo loco ubi pars superior inferiori et depressæ inhæret, sex vel octo enascebantur[185] ramuli, in quorum extremitatibus erant duo vel tres parvi globuli, punctum coccineum in medio habentes. Huic polypo bis in die novam dedi aquam, quam maxime de ejus vita sollicitus, ea spe, ut hi globuli in juniores excrescerent polypos, sed quamvis per mensem sic vivum servaverim, nihil mutatum vidi, nisi quod globuli paululum evaserint majores.