Secundum argumentum, quod polypi vel casu vel instinctu quodam sese corallinis affigant, sed veram plantæ partem non constituant, est, quod polypi non omnes majoris plantæ ramos æqualiter obsident; hic ramus vel hujus rami tantum pars polypis obsessa erit quam plurimis, altera nullis. Corallinam habeo, [148]cujus truncum plurimi inhabitant polypi, dum nullos in ramulis poteram detegere, licet armato oculo. Et sic algæ[149] vel quercui sic dictæ marinæ sæpius corallinæ increscunt, in quibus nunquam polypos inveni. Hoc fieri non deberet, si corallinæ polyporum essent opus. Omnes corallinæ semper suos deberent habere, et ramis suis æqualiter et proportionaliter insidentes polypos; et nunquam sine his essent reperiundæ, ut tamen sæpius sit. Cel. Jussieu[150] quasi mirabundus dicit, se semel alcyonium et spongiam ramosam sine polypis invenisse, licet recenter a rupe essent abstractæ.
Tertium argumentum erit, quod fere semper una eademque[151] corallinæ planta diversi generis alat polypis: in una eademque[152] corallinæ tubulariæ planta quinque diversas polyporum species inveni[153].
Liceat jam mihi rogare, quibusnam horum quinque hæc corallina ortum suum debeat? Certe non primæ aut secundæ, ut videtur, magnitudinis, nam hi summis tantum insident corallinæ extremitatibus, et microscopium clare ostendit locum, ubi corpus polypi minus pellucidum et superficiei rudioris glabræ huic corallinæ adhæret. Nec fabricavit corallinam tertia species, quæ extrema corporis parte, quasi caudâ, corallinæ est affixa: et minus adhuc quarta, nam clare videre est, horum cellulas corallinæ circumdatas, ut examen apum arboris ramum circumcludit: et si hæ polyporum cellulæ non nimis densæ sunt, ipsius corallinæ color translucet.
Si hæ quatuor polyporum species hanc corallinam non fabricaverint, non fecit certe quinta.[154]Mirabilissima et minima hæc animalcula ad genus polyporum certe pertinent, et omnibus fere corallinis, algis, aliisque plantis marinis incredibili sæpe insident copia. Jucundissimum est videre, quomodo se expandunt, et mox mira agilitate, capta prædâ, se subito contrahunt, quod bis vel ter in minuto horæ repetunt.
Æque jam, ut in una eademque corallinæ planta diversos invenis polypos, sic in diversis corallinæ speciebus videbis similes et eosdem polypos:[155] quod etiam illi obstat sententiæ corallinas polyporom esse opus aut fabricam. Polypi dum operantur, ut cætera animalia, instinctu innato operantur: ergo, una eademque polyporum species semper easdem fubricaret corallinas: sic semper similes et uniformes apes faciunt favos, vespæ nidos, araneæ tela. Hic vero contrarium eveniret; iidem polypi uno tempore hanc, alio tempore illam fabricarent corallinam: quod rationi contrarium est, et mihi quartum argumentum. Sed hoc verum est, quod eadem polyporum species non diversas corallinas, sed in diversis corallinis easdem et uniformes semper sibi construant cellulas.
Quinto, si corallinæ a polypis essent fabrefactæ, nunquam polypi et eorum cellulæ etiam vivis animalibus, aliisque corporibus, essent adfixæ. Polypos inveni in ostreorum[156] conchis, cancri[157] arachnoideæ pedibus, animali[158], quod emissariorum januis et navibus quietis sæpius adhæret et anus (aars-gat) vocatur, et aliis plurimis, sine minimo corallinæ vestigio. Et animalia illa, quæ piscatores nostri[159] klap-konten vocant, et majorum polyporum species esse videntur, nunquam teneris insident corallinis, sed semper hæc supra ostreorum conchas et lapides inveni, et quamvis illorum progressum ipse non viderim, tamen de loco in locum sese transmovisse, expertus sum.
Sexto: Hæ corallinæ non solum polypis, sed cochleis, buccinis[160] aliisque plurimis insectis marinis conveniunt, ut illis ova vel progeniem confidant. Hoc præcipue mensibus Februario et Martio videre est: accepi tunc diversas corallinas diversis cochleis et buccinis plenas, et sæpe inter hæc quosdam cancellos ova sua jamjam excludentes. Mater cochlea ovula sua supra vel juxta corallinas deposuit; pulli exclusi contra has ascenderunt, ne illis innixi fluctuum motu eluerentur, vel ut adversus hostes suos tuto se absconderent.
Quantum omnibus animalibus divina prospexerit prudentia, animus nunquam satis assequi quacunque industria potest. Deus, ut jam animadvertit Rex[161] Psalmista, plantavit arbores cedros Libani, ubi aviculæ nidificent, et abietes domicilia ciconiæ: Montes excelsissimos rupicaprarum, petras murium montanorum perfugium. Sic corallinæ domicilia et perfugium sunt polypis aliisque minoribus insectis marinis. Et præsertim hoc censeo, quia tempore hyemali, mensibus Decembri et Januario, corallinarum ramos plurimis vesiculis, operculo vel valvula tectis, obsessos inveni: quare has vesiculas habeo pro ovis ab aliis insectis his corallinis impositis.
Omnes, qui nunquam satis laudanda incomparabilis Reaumurii scripta legerunt, sciunt, quam miris et differentibus modis insecta quædam sua ova opponunt, vel in [162]gyrum, vel in [163]lineam spiralem, vel [164]singula ova a filis libere in aere pendentia, vel, ut hic fere casus est, per [165]paria lignosæ substantiæ ramorum imposita. Quam mira quam varia est etiam ipsorum [166]ovorum figura! Culicum[167] autem ova, quoad externam figuram, quam maxime his corallinæ vesiculis similia sunt.
Omnia vero insectorum ova inter se et cum his vesiculis in eo conveniunt, quod[168] operculum vel valvulum habent eo in loco, ubi eruca vel vermis exitum invenire debet; permittente quidem hac valvulâ exitum extrorsum, omnem vero introitum aëris vel aquæ prorsus negante. Sed præter hanc cum aliorum insectorum ovis convenientiam, ipsæ vesiculæ mihi vera ova videntur, quia recenter ex mare extractæ erant perspicuæ, in spiritu frumenti vero statim fiebant opacæ, albæ, cum puncto flavo[169]. Secundo, quia hyeme plures vesiculæ in corallinis reperiuntur, perpaucæ vero æstate; nam tum illorum pulli exclusi sunt, et corallinæ cochleis parvis, forsan ex his ovis progenitis, magis sunt obsessæ.