Francorum, fecit Domino tribuente quod inquit.'
[107] Regino, 887. 'Post hæc Imperator, Galliarum populos perlustrans, Parisius cum immenso exercitu venit, ibique adversos hostes castra posuit, sed nil dignum Imperatoriâ majestate in eodem loco gessit.' So Ann. Ved. 886: 'Ille vero audito multum doluit; accepto tamen consilio, Parisius venit cum manu validâ; sed quia Dux periit, ipse nil utile gessit.' So the Annals of Fulda, 886: 'Imperator per Burgundiam obviam Nortmannos in Galliam, qui tunc Parisios erant, usque pervenit. Occiso ibi Heinrico, Marchensi Francorum, qui in id tempus Niustriam tenuit, Rex, parum prospere actis rebus, revertitur in sua.'
[108] Ann. Ved. 886. 'Factum est vere consilium miserum; nam utrumque, et civitatis redemptio illis promissa est, et data est via sine impedimento, ut Burgundiam hieme deprædarent. So Ann. Fuld. 886: 'Imperator perterritus, quibusdam per Burgundiam vagandi licentiam dedit, quibusdam plurimam promisit pecuniam, si a regno ejus statute inter eos tempore discederent.'
[109] Regino, 887. 'Ad extremum, concessis terris et regionibus quæ ultra Sequanam erant Nordmannis ad deprædandum, eo quod incolæ illarum sibi obtemperare nollent, recessit.'
[110] The details follow immediately after in Regino.
[111] See above, p. 59. So Ann. Ved. 886. 'Terrâ patris sui Rothberti Odoni Comiti concessâ, Imperator castra movit.'
[112] Ann. Ved. 888.
[113] Ib. 'Odo vero Rex Remis civitatem contra missos Arnulfi perrexit, qui ei coronam, ut fertur, misit, quam in ecclesiâ Dei genitricis in natali sancti Briccii capiti impositam, ab omni populo Rex adclamatur.' Cf. Ann. Fuld., 888-895. Regino 895. Arnulf was not crowned Emperor till 806.
[114] Regino, 888. 'Nordmanni, qui Parisiorum urbem obsidebant, miram et inauditam rem, non solum nostrâ, sed etiam superiore ætate fecerunt.'
[115] Ib. 'Quum civitatem inexpugnabilem esse persensissent, omni virtute omnique ingenio laborare cœperunt, quatenus urbe post tergum relictâ, classem cum omnibus copiis per Sequanam sursum possent evehere, et sic Hionnam fluvium ingredientes, Burgundiæ fines absque obstaculo penetrarent.'