[116] Ann. Ved. 886.
[117] Ib.
[118] Ib.
[119] Regino, 889. 'Nordmanni a Senonicâ urbe recedentes, denuo Parisius cum omnibus copiis devenerunt. Et quum illis descensus fluminis a civibus omnino inhiberetur, rursus castra ponunt, civitatem totis viribus oppugnant, sed, Deo opem ferente, nihil prævalent.'
[120] Ann. Ved. 888. 'Circa auctumni vero tempora Odo Rex, adunato exercitu, Parisius venit; ibique castra metatus est prope civitatem, ne iterum ipsa obsideretur.'
[121] Regino, 890. 'Civibus qui continuis operum ac vigiliarum laboribus induruerant, et assiduis bellorum conflictibus exercitati erant, audaciter reluctantibus, Nordmanni, desperatis rebus, naves per terram cum magno sudore trahunt, et sic alveum repetentes, Britanniæ finibus classem trajiciunt. Quoddam castellum in Constantiensi territorio, quod ad sanctum Loth dicebatur, obsident.' The action of Odo comes from Ann. Ved. 889. 'Contra quos Odo [Danos] Rex venit; et nuntiis intercurrentibus, munerati ab eo regressi a Parisius, relictâque Sequanâ, per mare navale iter atque per terram pedestre et equestre agentes in territorio Constantiæ civitatis circa castrum sancti Laudi sedem sibi faciunt, ipsumque castrum oppugnare non cessant.'
[122] Widukind, iii. 4. 'Exinde, collectâ ex omni exercitu electorum militum manu, Rothun Danorum urbem adiit, sed difficultate locorum, asperiorique hieme ingruente, plagâ eos quidem magnâ percussit; incolumi exercitu, infecto negotio, post tres menses Saxoniam regressus est.'
[123] See Dudo's account in Duchesne, Rer. Norm. Scriptt., 130-134; or Palgrave, ii. 562-578.
[124] Richer, ii. 54. 'Tres itaque Reges, in unum collecti, primi certaminis laborem Lauduno inferendum decernunt. Et sine morâ, illo exercitum ducunt. Quum ergo ex adverso montis eminentiam viderent, et omni parte urbis situm explorarent, cognito incassum sese ibi certaturos, ab eâ urbe discedunt et Remos adoriuntur.' He then goes on to describe the taking of Rheims. This is confirmed by Widukind, iii. 3. 'Rex cum exercitu Lugdunum adiit, eamque armis tentavit.' He places the taking of Rheims after the attack on Paris, and afterwards, perhaps inadvertently, speaks of Laon as if it had been taken. Lugdunum is of course a mistake for Laudunum.
[125] Flodoard, 946 (Pertz, iii. 393). 'Sicque trans Sequanam contendentes, loca quæque præter civitates gravibus atterunt deprædationibus.'