De quo nunc scribam?—Vidi spectacula Barni,

Et res, considero, non ita prava fuit.

Sed quia Neronem atque Romam introducere oportet?

Est socio prorsus sat dare cærulea!

Tunc vidi Dominum Silvæ Coventis ad Hortum,

Et Circum Hengleri, Pantomimosque simul.

Ad scholam redco—lamentor dicere—mox nunc;

Notio nuda manet bestialissima mi!

O utinam tactum possem capere Influenzæ!

Cuncta habeo morbi symptoma, dico patri.