[83] Quia motus primus unus est, tempus est unum, mensurans omnes motus simul actos.—Opusc. 44, De tempore, c. 2.

[84] Stans et movens se non videntur differre secundum substantiam, sed solum secundum rationem. Nunc autem æternitatis est stans, et nunc temporis fluens; quare non videntur differre nisi ratione sola—De tempore, c. 4.

[85] Ista non possunt habere veritatem secundum ea, quæ determinata sunt. Visum est enim, quod æternitas et tempus essentialiter differunt. Item quæcumque se habent ut causa et causatum, essentialiter differunt; nunc autem æternitatis, quum non differat ab æternitate nisi sola ratione, est causa temporis, et nunc ipsius, ut dictum est. Quare nunc temporis et nunc æternitatis essentialiter differunt. Præterea nunc temporis est continuativum præteriti cum futuro; nunc autem æternitatis non est continuativum præteriti cum futuro, quia in æternitate non est prius nec posterius, nec præteritum, nec futurum, sed tota æternitas est tota simul. Nec valet ratio in oppositum, quum dicitur quod stans et fluens non differunt per essentiam. Verum est in omni eo quod contingit stare et fluens esse; tamen stans quod nullo modo contingit fluere, et fluens, quod nullo modo contingit stare, differunt per essentiam. Talia autem sunt nunc æternitatis, et nunc temporis.—Ibid.

[86] Summa Theol., p. 1, q. 46, a. 2.

[87] Novitas mundi non potest demonstrationem recipere ex parte ipsius mundi. Demonstrationis enim principium est quod quid est. Unumquodque autem secundum rationem suæ speciei abstrahit ab hic et nunc; propter quod dicitur quod universalia sunt ubique et semper. Unde demonstrari non potest quod homo, aut cœlum, aut lapis non semper fuit.—Ibid.

[88] Sicut enim si pes ab æternitate semper fuisset in pulvere, semper subesset vestigium, quod a calcante factum nemo dubitaret, sic et mundus semper fuit, semper existente qui fecit.—Ibid.

[89] Et hoc utile est ut consideretur, ne forte aliquis quod fidei est demonstrare præsumens rationes non necessarias inducat, quæ præbeant materiam irridendi infidelibus existimantibus nos propter eiusmodi rationes credere quæ fidei sunt.—Ibid.

[90] Uno modo dicitur æternitas mensura durationis rei semper similiter se habentis, nihil acquirentis in futuro et nihil amittentis in præterito et sic propriissime sumitur æternitas. Secundo modo dicitur æternitas mensura durationis rei habentis esse fixum et stabile, recipientis tamen vices in operationibus suis; et æternitas sic accepta propria dicitur ævum: ævum enim est mensura eorum, quorum esse est stabile, quæ tamen habent successionem in operibus suis, sicut intelligentiæ. Tertio modo dicitur æternitas mensura durationis successivæ habentis prius et posterius, carentis tamen principio et fine, vel carentis fine et tamen habentis principium; et utroque modo ponitur mundus æternus, licet secundum veritatem sit temporalis: et ista impropriissime dicitur æternitas; rationi enim æternitatis repugnat prius et posterius.—Opusc., De tempore, c. 4.

[91] See The Catholic World, May, 1875, page 234 et seq.

[92] Deus aut prior est mundo natura tantum, aut et duratione. Si natura tantum; ergo quum Deus sit ab æterno, et mundus est ab æterno. Si autem est prior duratione, prius autem et posterius in duratione constituunt tempus; ergo ante mundum fuit tempus: quod est impossibile.—Summa Theol., p. 1, q. 46, a. 1.