PĒNSUM. A. Dēclīnā: rēs difficilis, ūnus diēs, duo diēs, genū, dextra manus, nix alta. B. Explicā per clausulam relātīvam: gradus, onus, genua, manūs, pedēs, nix, rēs difficilis, fūnis. C. Respondē: (i) Quot diēs Hannibal ascendēbat? Quot diēbus ad summās Alpēs pervēnit? Quotō diē illūc pervēnit? (ii) Quibus membrīs Poenī saxa ascendēbant? (iii) Ubi nē hominēs quidem gradum faciēbant? (iv) Cūr sagittāriī nōn multōs hostēs occīdere potuērunt? (v) Unde barbarī saxa dēvolvēbant? Quālia saxa? (vi) Quālēs erant barbarī? (vii) Postquam dux mīlitēs convocāvit, quālēs sunt mīlitēs? (viii) Quid dux mīlitibus imperāvit? (ix) Quae tēla sagittāriī mittunt? (x) Quō īnstrūmentō mīlitēs animālia trāxērunt? Trāns quālem locum? (xi) Quid in monte iacēbat? Quāle erat? (xii) Quot pedēs alta nix aliquandō in Britanniā iacet? (xiii) Vīdistīne unquam in flūmine glaciem? (xiv) Quālia onera asinī vehēbant? (xv) Quae erant haec onera? D. Quōmodo exercitus Hannibalis viam ruptam trānsiit? Scrībe decem līneās.

DUODĒQUADRĀGĒNSIMA LĒCTIŌ. Comparātiō.
Iter Hannibalis.

Longa erat fābula, et proximō diē Cornelius dē itinere
Hannibalis nārrāre perrēxit:

'Dēscēnsus Alpium difficilior erat quam ascēnsus. In campō peditēs lentiōrēs sunt quam equitēs; sed dum dē summīs montibus exercitus Hannibalis dēscendit, peditēs celeriōrēs fuērunt quam equitēs; elephantī ex omnibus lentissimī erant. Interdum elephantī in locīs superiōribus diū manēbant neque in loca īnferiōra dēscendere volēbant; via enim quae ūltrā Alpēs inīqua et perīculōsa erat, citrā inīquior erat et perīculōsior; neque elephantī, animālia ex omnibus gravissima, facile ascendere aut dēscendere poterant. Tandem mīlitēs campōs fertilēs Ītaliae īnfrā vīdērunt; statim fortiōrēs illīs fuērunt animī; longissimī enim itineris aderat fīnis.

'Decem diēbus ad summās Alpēs pervēnērunt; pauciōribus diēbus ad campum dēscendērunt. Postquam autem Rōmānī dē hāc tam difficilī rē audīvērunt, clāmāre incēpērunt: "Quis nunc nōs servāre potest? Nōnne Hannibal fortior et prūdentior est quam omnēs nostrī imperātōrēs? Difficillimam hanc rem fēcit; multō facilius erit nostram urbem capere." At post iter multō minor erat exercitus Poenōrum, quī antea māior erat quam Rōmānus.'

Tum Mārcus 'Cēpitne,' inquit, 'Hannibal Rōmam?'
Cuī pater respondit: 'Num hoc rogās, mī fīlī, tū quī
Rōmānus puer es?'

PĒNSUM. A. Scrībe gradus comparātīvum et superlātīvum hōrum adiectīvōrum: lentus, inīquus, perīculōsus, fortis, paucī, prūdēns, facilis, difficilis, celer, longus, gravis. B. Comparā: (i) Hannibalem cum aliīs imperātōribus. (prūdēns.) (ii) ascēnsum Alpium cum dēscēnsu. (difficilis.) (iii) elephantum cum equō. (docilis.) (iv) canem cum asinō. (sagāx.) (v) montēs cum campīs. (altus.) (vi) hoc pēnsum cum trīgēnsimō. (facilis.) (vii) iter Hannibalis cum itinere quod tū cottīdiē facis. (longus.) (viii) peditēs cum equitibus. (lentus.) (ix) equitēs cum peditibus. (celer.) (x) canēs cum bōbus. (fidēlis.) (xi) mīlitem cum cīve. (fortis.) (xii) Brūtum cum Orbiliō. (stultus.) (xiii) discipulum qui nunquam labōrat cum eō quī nōnnunquam labōrat. (īgnāvus.) (xiv) puerum quī corpus exercuit cum eō quī hoc nōn fēcit. (validus.) (xv) quārtam decimam sententiam cum quārtā. (longus.) (xvi) gallīnās cum columbīs. (rapāx.) (xvii) Cornēlium cum pāstōre. (dīves.) (xviii) carmen pāstōris cum carmine gallī. (dulcis.) (xix) Padum cum Istrō. (rapidus) (xx) Ītaliam cum Siciliā. (māgnus.) C. Comparā trēs rēs per gradum superlātīvum: e.g. Ex hīs animālibus, elephantō equō cane, elephās gravissimus est. (i) taurum et ovem et canem. (saevus.) (ii) Alpēs et Pȳrēnaeōs et Āppennīnōs. (altus.) (iii) Istrum et Tiberim et Padum. (longus.) (iv) Britanniam et Corsicam et Siciliam. (māgnus.) (v) ducem et pāstōrem et arātōrem. (fortis.) (vi) equum et vaccam et suem. (fidēlis.) (vii) canem et asinum et taurum. (sagāx.) (viii) stilum et sellam et iānuam. (parvus) (ix) Brūtum et Marcum et Tertium. (stultus.) (x) hanc partem pēnsī et prīmam et alteram. (facilis.) (xi) hanc sententiam et prīmam et tertiam. (brevis.)

ŪNDĒQUADRĀGĒNSIMA LĒCTIŌ. Comparātiō Adverbiōrum.
Villa Cornēliāna.

Mārcus vīlicum multa cottīdiē dē animālibus rogābat. Aliquandō, dum per agrōs ambulant, 'Dīc mihi, Dāve,' inquit, 'nōnne canis omnium animālium celerrimum est?'

Respondit Dāvus, 'Minimē, cervī enim celerius quam canēs currunt, et celerrimē omnium animālium.'