SEXTA ET TRĪGĒNSIMA LĒCTIŌ. Adverbia.
Iter Hannibalis.

'Hannibal autem vir fortis et prūdēns erat; nam omnia perīcula, quae vītāre poterat, prūdenter vītābat; sī tamen vītāre nōn poterat, ipse prīmus in perīculum fortiter ībat. Tandem ad īmās Alpēs pervēnit; ibi Gallus quīdam eī saltum mōnstravit. Via per montēs inīqua erat et angusta; ascēnsus igitur erat difficilis.'

Mārcus patrem rogāvit: 'Potestne elephās, tam grave animal, montem ascendere?'

'Ita, mī fīlī; elephās docilis est et sagāciter facit id quod magister imperat; hī saltem elephantī cum cēterō exercitū nōn sine māgnō labōre ascendērunt.'

Tum Mārcus 'Nōn celeriter,' inquit, 'mī pater, elephantī currere possunt.' Cornēlius autem 'Immō vērō celeriter,' inquit, 'in campō et per silvās elephantī currunt; sed in montibus lentē et prūdenter eunt. Hannibal etiam in Alpibus prūdenter ībat, quia gentēs barbarōrum quae ibi habitābant saepe eum audācter oppūgnābant. Aliquando ingentia saxa dē summīs montibus in exercitum dēvolvere incēpērunt; sagittāriī statim arcūs sūmpsērunt et sagittās in hostēs mīsērunt; sed hī post māgna saxa latēbant neque iterum sē audācter ostendēbant.'

PĒNSUM. A. Ex hīs adiectīvīs fac adverbia: fortis, prūdēns, sagāx, audāx, celer, ūtilis, rapāx, bonus, malus, lentus, rapidus. B. Dēclīnā: animal grave, gēns hostīlis, ascēnsus difficilis, summus mōns. C. Scrībe Partēs Prīncipālēs: habitō, invādō, cōnstituō, vehō, dūcō, trānseō, faciō, vītō, ascendō, imperō, currō, oppūgnō, dēvolvō, incipiō, mittō, sūmō, ostendō. D. Explicā per clausulam relātīvam: sagitta, arcus, sagittārius, sagittāriī, saltus, magister elephantī, prūdēns, fortis. E. Quōmodo barbarī, quī in Alpibus habitābant, exercitum Hannibalis oppūgnābant? Scrībe decem līneās.

SEPTIMA ET TRĪGENSIMA LĒCTIŌ. V Dēclīnātiō.
Iter Hannibalis.

'Rem difficilem Poenī faciēbant. Via enim nōn inīqua modo, sed rupta etiam in multīs locīs erat. Ibi neque elephantī neque equī neque asinī, nē hominēs quidem gradum facere poterant.'

Mārcus 'Dē asinīs,' inquit, 'nihil, Ō mī pater, dīxistī. Erantne asinī etiam in exercitū Hannibalis?' 'Erant in exercitū asinī, quī onera vehēbant. Nēmō, ut dīxī, gradum facere poterat, ubi via rupta erat. Tum peditēs et iaculātōrēs genibus manibusque saxa ascendērunt, deinde animālia trāns locum difficilem fūnibus trāxērunt. Itaque tōtum āgmen iterum in tūtam viam pervēnit. Hic nivēs altae in monte iacēbant, illīc glaciēs; neque exercitus prōcēdere poterat, antequam peditēs viam per nivēs glaciemque fēcērunt.

'Novem diēs Poenī Alpēs ascendēbant; decimō diē ad summum saltum pervēnērunt. Tum Hannibal omnēs mīlitēs convocāvit et tālia eīs dīxit: "Prīmus nōs exercitus Alpēs trānsiimus; dēscēnsus adhūc nōs manet; haec rēs certē facilis erit nōbīs quī tam novam et difficilem rem fēcimus; quīnque diēbus in campīs Ītaliae stābimus; fortēs este! dēscendite!"'