Pater meus est dīves; nam multōs et fertilēs agrōs et innumerās pecudēs habet. Herī ōtium agēbam et post prandium per rūra nostra errābam. Domō exībam, cum duae columbae dē tēctō dēvolāvērunt et in meīs umerīs cōnsēdērunt. Gallī et gallīnae circum pedēs meōs currēbant, quibus omnibus cibum dedī. Rapācēs sunt hae avēs; semper enim, dum hūc illūc lentē errant, rōstra in humum trūdunt et cibum petunt; sī alia cibum invenit, aliae statim occurrunt et dē cibō pūgnant. Ūtilēs autem sunt, quod ōva et dulcem carnem nōbīs dant. Animālia tamen quae nōn fidēlia sunt nōn amō; nisi enim frūmentum mēcum habeō, gallīnae mē vītant neque, cum eās vocō, veniunt. Canem autem meum amō, quia fidēlis est et, cum per rūra nostra ambulō, semper mēcum venit; neque avēs occīdere vult, docile enim animal est, et gallīnās nōn occīdere saepe eum docuī. Nōvistīne canis meī nōmen? Rūfum eum vocō, quia rubram habet pellem.
PĒNSUM. A. Dēclīnā: agricola dīves, ager fertilis, carō dulcis, avis rapāx. B. Scrībe Partēs Prīncipālēs: prōpellō, ērigō, praetereō, secō, gubernō, coniungō, volō, occurrō. C. Respondē: (i) Quis hanc fābulam nārrat? (ii) Quod animal docile est? (iii) Quae carō dulcis est? (iv) Quae avis rapāx est? (v) Quōmodo gallīnae ūtilēs sunt? (vi) Quae animālia nōn fidēlia sunt? (vii) Quālēs sunt eī quī multōs agrōs habent? (viii) Quālis est is quī amīcum semper amat? (ix) Scrībe ea nōmina animālium quae nōvistī. (x) Quae ex hīs animālibus docilia sunt? (xi) Quae nōbīs ūtilia sunt? (xii) Quōmodo equus nōbīs ūtilis est? (xiii) Quid in camerā nostrā ūtile est? (xiv) Quālēs agrī nōbīs ūtilēs sunt? (xv) Explicā vocābula: dīves, docilis, fidēlis, avis, gallus. D. Tū ipse, Ō discipule, per rūs errāvistī. Quae animālia vīdistī? Scrībe decem līneās.
QUĀRTA ET TRĪGENSIMA LĒCTIŌ.
Adiectīva III Dēclīnātiōnis.
Rūra Cornēlī.
Deinde ego et canis per rūra īvimus, ubi servī nostrī labōrābant. Arātor agrum arābat; arātrum trahēbant duo bovēs, quōrum colla iugō coniūncta erant. In proximō agrō pāstōrem vīdimus. Senex pauper est et plērumque sōlus sedet; itaque carmina et trīstia et dulcia sibi ovibusque cantat. Circum pāstōrem grēx ovium lentē errābat. Parvī āgnī procul ā mātribus saliēbant, quae trīstī vōce eōs vocābant; sed canis noster, animal sagāx, eōs ad mātrēs mox redēgit. Alium agrum intrābam, cum taurus ingēns in mē incurrere incēpit. Semper saevus est hic taurus; ego igitur cum cane, quī nōn audāx est, sī taurum prope sē videt, domum fūgī.
Ecce, trēs suēs in hortum errāvērunt! Māgnīs clāmōribus eās expellere volēbam, sed difficile est suēs docēre; hae saltem id quod imperābam facere nōlēbant. Baculum igitur sine morā sūmpsī et cum cane illa stulta animālia ex hortō expulī.
PĒNSUM. A. Dēclīnā: senex, canis audāx, taurus ingēns, carmen trīste, trēs suēs, sagāx animal, bōs docilis. B. Explicā per clausulam relātīvam: arātor, arātrum, iugum, pāstor, carmen, pauper, canis, bovēs, senex. C. Respondē: (i) Quae animālia sagācia sunt? Quae stulta? (ii) Quandō nōn audācēs sumus? (iii) Quis ovēs agēbat? Quis āgnōs redēgit? (iv) Quāle carmen pāstor cantābat? (v) Quālēs hominēs sunt pāstōrēs? (vi) Quōmodo Mārcus suēs expellere volēbat? Quōmodo ovēs āgnōs vocābant? (vii) Estne facile an difficile asinum docēre? equum docēre? (viii) Quālia carmina tū amās? (ix) Cūr pāstor semper cantat? (x) Quā viā suēs īre semper volunt? (xi) Cūr canis domum fūgit? (xii) Quandō Mārcus timidus fuit? Quandō audāx? (xiii) Estne hoc pēnsum facile?
QUĪNTA ET TRĪGĒNSIMA LĒCTIŌ. IV Dēclīnātiō.
Iter Hannibalis.
Gāius Cornēlius Scīpiō duōbus cum fīliīs sub porticū umbrōsā sedēbat. Mārcus eī dixit: 'Nārrā nōbīs, pater, fābulam dē Hannibale illō quem avus noster vīcit.' 'Sānē! nōn tamen dē victōriā Scīpiōnis, sed dē māgnō itinere quod Hannibal trāns Alpēs fēcit, hodiē vōbīs nārrābō.
'Poenī māgnam et pulchram urbem in Āfricā incolēbant, quae Carthāgō vocābātur. Dux Poenōrum, Hannibal, vir fortis et prūdēns, Rōmam capere volēbat. Ingentī igitur cum exercitū in Ītaliam invādere cōnstituit. In hōc exercitū erant peditēs et equitēs et iaculātōrēs et elephantī. Ex portū Carthāginis ad Ītaliam tantum exercitum vehere nāvēs nōn poterant; parvae enim tum erant. Hannibal igitur exercitum per Hispāniam et Galliam dūcere cōnstituit. Nunquam anteā tantus exercitus tam longum iter fēcit! Hibērum flūmen montēsque Pȳrēnaeōs trānsiit. Per Galliam longum iter fēcit. Difficile erat Rhodanum trānsīre, quia gentēs Gallōrum īnfestae erant.'
PĒNSUM. A. Dēclīnā: porticus umbrōsa, exercitus māgnus, iter longum, vir fortis et prūdēns. B. Explicā per clausulam relātīvam: porticus, portus, porta, pedes, eques, iaculātor, hostīlis, fortis. C. Respondē: (i) Ubi Poenī habitābant? (ii) Quālis urbs erat Carthāgō? (iii) Quālī in urbe habitās? (iv) Quā in parte urbis nāvēs manent? (v) Unde nāvēs in mare exeunt? (vi) Cūr Hannibal mare trānsīre cōnstituit? (vii) Quid Hannibal facere cōnstituit? (viii) Ubi Cornēlius hanc fābulam nārrābat? (ix) Cūr ibi sedēbat? (x) Quōmodo vocātur pater patris? (xi) Quōmodo vocātur is quī iacula cōnicit? (xii) Quōmodo vocantur eī quī pedibus eunt? (xiii) Quōmodo vocātur mīles quem equus vehit? (xiv) Quāle animal est elephās? equus? asinus? D. Dēscrībe (i) exercitum Hannibalis; (ii) iter Hannibalis; (iii) Hannibalem.