TERTIA ET QUADRĀGĒNSINA LĒCTIŌ. Futūrum Perfectum.
Vīlla Cornēliāna.
Prīmō vēre agricola sēmina in agrō serēbat, cum Mārcus forte appropinquāvit. Hic agricolam rogāvit: 'Cūr nihil in agrīs crēscit?' Ille dē respōnsō diū cōgitāvit, tum ita respondit: 'Cum pluerit et sōl fulserit, tum plantae tenerae ex humō surgent; aestāte aristae flāvēscent; autumnō segetem metēmus. Cum segetem messuerimus, tum frūmentum in horreum ferēmus. Dum autem sermōnem tēcum cōnferō, cessō; neque ante pluviam tōtum agrum sēverō.'
Deinde Mārcus 'Num pluet?' inquit. 'Quōmodo hoc scīs?'
Tum agricola 'Multa', inquit, 'sunt sīgna pluviae. Nōnne hirundinēs vidēs? Suprā fluvium multae volitant; māgnī igitur erunt imbrēs. Nōnne cornīcem ibi vidēs? Ecce, cornīx sōla in rīpā fluviī hūc illūc ambulat et plēnā vōce pluviam vocat. Poēta noster haec cecinit: Tum cornīx plēnā pluviam vocat improba vōce Et sōla in siccā sēcum spatiātur harēnā.
Haec et alia sunt sīgna pluviae. Ecce autem certissimum sīgnum; dēnsa enim nūbēs inter nōs et sōlem pendet. Nisi tū quam celerrimē domum cucurreris, imber tē intercipiet; equidem, nisi nunc properābō, nōn ante imbrem agrum sēverō.'
PĒNSUM. A. Dēclīnā in futūrō perfectō: fulgeō, volitō, currō. B. Scrībe prīmam persōnam singulāris numerī futurī perfectī temporis; serō, appropinquō, crēscō, surgō, metō, ferō, videō, canō, pendeō, intercipiō. C. Respondē per futūrum perfectum: (i) Quandō in campum ībis? e.g. Cum pēnsum meum fēcerō, in campum ībō. (ii) Quandō ad lūdum redībis? (iii) Quandō seges crēscet? (iv) Quandō pluet? (v) Quandō magister contentus erit? (vi) Quī discipulus praemium accipiet? (vii) Quandō dormītum ībis? (viii) Quandō Mārcus vir erit? (ix) Quandō agricolae frūmentum in horreum ferent? (x) Quandō plantae tenerae ex humō surgent? (xi) Quandō tū contentus eris? (xii) Quandō vōs Latīnam linguam bene dīcere poteritis? D. Respondē: (i) Quōcum Mārcus sermōnem cōnferēbat? (ii) Quibus rēbus caelum saepe est plēnum? (iii) Quō tempore annī hirundinēs in Britanniam redeunt? (iv) Quae sunt quattuor tempora annī? (v) Quō tempore annī agricolae serunt? metunt? nōn labōrant? (vi) Quō tempore annī plūrimum pluit? (vii) Quōmodo vocātur ille poēta quī dē cornīce cecinit? (viii) Dum ad lūdum cum amīcō venīs, quid per tōtum iter facis? (ix) Dē quibus rēbus sermōnem cum hōc amīcō cōnfers? (x) Quandō sōl nōn fulget? (xi) Hieme quid humī iacet? (xii) Quō hirundinēs autumnō volant? (xiii) Cūr agricolae cornīcēs nōn amant? (xiv) Scrībe ea nōmina avium quae scīs. (xv) Quid nunc in caelō vidēs?
QUĀRTA ET QUADRĀGĒNSIMA LĒCTIŌ.
Praeteritum Perfectum Tempus.
Dē Rōmulō et Remō.
Nūtrīx cum īnfante Titō et sorōribus ēius sub vetere quercū sedebat, dum Mārcus in silvā lūdit. Ad eōs pāstor senex appropinquat, quem omnēs ūnā vōce rogant: 'Narrā nōbīs, sōdēs, ō senex, fābulam dē hērōibus'. Itaque nārrāre incēpit:
'Rōmulus et Remus, ut ferunt, Mārtis deī et Rheae Silviae geminī erant fīliī. Rēx autem crūdēlis, nōmine Amūlius, Albae Longae tum rēgnābat. Frātrem enim suum rēgnō iam expulerat omnēsque frātris fīliōs interfēcerat; Rheae tamen Silviae pepercerat. Tandem hōs etiam īnfantēs necāre cōnstituit; itaque in Tiberim fluvium servōs cōnicere eōs iussit. Forte Tiberis super rīpās aquam effūderat et agrōs, quī circā erant, inundāverat; neque adīre servī ad iūstum fluviī cursum poterant. Itaque in stāgnō parvum alveum, in qua īnfantēs iacēbant, relīquērunt. Postquam aqua iterum cōnsēdit, lupa sitiēns, quae ad flūmen dēscendēbat, vāgītūs puerōrum audiit. Multōs diēs eōs nūtrīvit. Tandem pāstor rēgiī gregis geminōs invēnit et uxōrī suae dedit. Illa eōs ēducāvit. Ita cōnservātī puerī Rōmam urbem posteā condidērunt.
PĒNSUM. A. Dēclīnā in tempore praeteritō perfectō: expellō, inundō. B. Scrībe Partēs Prīncipālēs omnium in hāc fābulā verbōrum. C. Scrībe omnia nōmina in cāsibus Nōminātīvō et Genetīvō Singulāris Numerī cum genere. D. Respondē: (i) Quot quercūs in hortō tuō sunt? (ii) Quōcum Titus sedēbat? (iii) Ubi Amūlius rēgnābat? (iv) Quem rēgnō expulerat? (v) Quem interfēcerat? (vi) Cūr Rhea Silvia adhūc vīvēbat? (vii) Quōmodo Numitor geminōs necāre cōnstituit? (viii) Quid servōs facere iussit? (ix) Cūr servī id facere nōn poterant? (x) Quandō flumen super rīpās aquam effundit? (xi) Sī flūmen aquam super rīpās effūdit, quālēs sunt, agrī? (xii) Quāndo lupa ad Tiberim dēscendit? (xiii) Quis īnfantēs servāvit? (xiv) Ubi est Rōma? (xv) Quis Rōmam condidit? E. Explicā per clausulam relātīvam: rēx, nūtrīx, pāstor, quercus, senex, īnfāns, Tiberis, alveus, stāgnum, rīpae.