QUĪNTA ET QUADRĀGĒNSIMA LĒCTIŌ.
Vōx Passīva: Tempus Praesēns.
Castra Rōmāna.

Diē quōdam Mārcus ē cubīlī modo surrēxerat, cum castra ūltrā fluvium in clīvō posita cōnspexit. Tum 'Quae sunt ista tabernācula?' inquit; 'herī ibi nōn erant antequam dormītum īvī.' Pater illī respondit: 'Castra sunt, ubi exercitus Rōmānus noctū dormit, cum bellum gerit.' Dum prandium igitur edunt, tālibus verbīs pater castra explicat.

'Cum āgmen Rōmānum iter facit, vesperī tribūnus lēctīs cum mīlitibus castra pōnendī causā praemittitur. Locus ab eō capitur, prope quem aqua cibusque facile invenīrī possunt. Statim tribūnus vēxillum ērigit et quadrātum spatium sīgnat, quod sociī mūnire incipiunt. Fossa circum tōta castra foditur, ex quā terra vāllum struendī causā cumulātur. In vāllō quattuor portae fīunt. Intereā ab aliīs mīlitibus media castra in variās partēs viīs dīviduntur et in propriīs locīs tabernācula pōnuntur. Sēparātim praetōrium, quod imperātōris tabernāculum est, exstruitur; quae omnia summā celeritāte fīunt, quod haud procul āgmen fessum appropinquat.'

PĒNSUM. A. Scrībe tempus praesēns vōcis passīvae hōrum verbōrum: cumulō, doceō, pōnō, fodiō, inveniō, faciō. B. Respondē ad interrogatum: Quid fit? (Verte in passīvam vōcem.) (i) Sententiam scrībō. (ii) Cibum edimus. (iii) Castra pōnimus. (iv) Tribūnum praemittō. (v) Duōs tribūnōs praemittō. (vi) Terram cumulāmus. (vii) In vāllō quattuor portās facimus. (viii) Castra in variās partēs dīvidimus. (ix) Praetōrium exstruimus. (x) Fossam fodimus. (xi) Vōs doceō. (xii) Mē audītis. (xiii) Nōs docēs. (xiv) Tē audīmus. (xv) Tē interrogō. C. Respondē ad interrogātum: Ā quō hoc fit? (i) Agricola agrum colit. (ii) Gubernātor nāvem gubernat. (iii) Ego vōs doceō. (iv) Pāstor ovēs pāscit. (v) Magister nōs interrogat. (vi) Puer iānuam aperit. (vii) Mīlitēs imperātor dūcit. (viii) Caesar Britannōs vincit. (ix) Horātius pontem dēfendit. (x) Sagittārius sagittam mittit. (xi) Sociī castra mūniunt. (xii) Mīles aquam invenīre potest. (xiii) Mārcus castra cōnspicit. (xiv) Mea verba audīs. (xv) Nōs docēs et interrogās.

SEXTA ET QUADRĀGĒNSIMA LĒCTIŌ.
Vōx Passīva: Praesēns et Futūrum.
Castra Rōmāna.

Āgmen castra intrat. Impedīmenta et spolia in spatiō, quod inter vāllum et tabernācula est, cumulantur; ibi etiam equī pecudēsque pāscuntur. Deinde legiōnēs ad suam quaeque castrōrum partem dīmittuntur. Cēna statim parātur; arma et tēla repōnuntur; mīlitēs edunt et bibunt. Post cēnam vigilēs per tōtum vāllum dispōnuntur; itaque omne perīculum āvertitur; nam hostēs, sī ad vāllum silentiō adībunt aut explōrandī aut expūgnandī causā, ā vigilibus cernentur; hī extemplō exclāmābunt et sīgnum tubā dabunt; omnēs statim ex somnō excitābuntur hostēs repellendī causā. Dum vigilēs castra cūstōdiunt, legiōnēs tūtae sēcūraeque dormiunt.

PĒNSUM. A. Dēclīnā in tempore futūrō passīvae vōcis: excitō, cernō. B. Dēclīnā in tempore praesentī passīvae vōcis: parō, āvertō, cūstōdiō. C. Respondē ad interrogatum: Ā quō hoc fit? (i) Mīlitēs impedīmenta in castrīs cumulant. (ii) Pāstōrēs pecudēs pāscunt. (iii) Equōs nostrōs pāscimus. (iv) Hunc equum pāscimus. (v) Servī cēnam parant. (vi) Vigilēs castra cūstōdiunt. (vii) Vigilēs urbem cūstōdiunt. (viii) Hannibal Hibērum flūmen trānsit. (ix) Hannibal Alpēs trānsit. (x) Peditēs elephantōs trāns viam ruptam trahunt. (xi) Vigil hostēs cernit. (xii) Vigilēs hostem cernunt. (xiii) Fessī arma repōnimus. (xiv) Magister vōs interrogat. (xv) Magister vōs audit. D. Respondē: (i) Quō īnstrūmentō sīgnum in castrīs datur? (ii) Quō īnstrūmentō pēnsum scrībitur? (iii) Quō īnstrūmentō Horātius ē flūmine trahitur? (iv) Quō īnstrūmentō malus discipulus ferītur? (v) Quō tēlō hostis occīditur? (vi) Quibus tēlīs hostēs occīdī possunt? (vii) Quō vehiculō nautae vehuntur? (viii) Quō vehiculō agricola vehitur? (ix) Quō vehiculō eques vehitur? (x) Quō instrūmentō sententia in tabulā scrībitur?

SEPTIMA ET QUADRĀGĒNSIMA LĒCTIŌ.
Vōx Passīva: Tempus Futūrum.
Castra Rōmāna.

Māne tribūnī centuriōnēsque extrā praetōrium convocantur.
Illīs dux iussa dat et tālia verba dīcit.

'Castra extemplō movēbuntur; arma ab omnibus parābuntur; aciēs īnstruētur. Nam hostēs iam in cōnspectū sunt; nostrum impetum, ut crēdō, nōn manēbunt, sed ipsī priōrēs nōs oppūgnābunt. Sī prīmō ab hostibus repellēminī, nōlīte dēspērāre. Sī enim fortēs eritis et quam ācerrimē pūgnābitis, hostēs tandem ā vōbīs fugābuntur. Eōs quī se dēdere nōlent occīdite; sed captīvōs nōlīte occīdere. Hī enim Rōmam auferentur, ubi vendentur; et pecūnia vōbīs mīlitibusque distribuētur. Haec iussa, Ō tribūnī centuriōnēsque, extemplō mīlitibus nūntiāte.'