§1. Flexibus nōminum Numerus et Cāsus dēclārantur.
Numerī sunt duo, Singulāris et Plūrālis.
Cāsūs sunt sex, Nōminātīvus, Vocātīvus, Accūsātīvus,
Genetīvus, Datīvus, Ablatīvus.
Genera etiam tria sunt nōminum, Māsculīnum, Fēminīnum,
Neutrum.
§2. Quīnque sunt dēclīnatiōnes nōminum, quās īnfrā expōnēmus; Genetīvī Cāsūs terminātiōnibus dēcernendae sunt.
§3. Prīma Dēclīnātiō.
Prīma Dēclīnātiō eōrum est nōminum quōrum Genetīvus in Singulārī Numerō in -ae exit. E. g.
Sing. Plūr.
N.V. mēns-a mēns-ae
A. mēns-am mēns-ās
G. mēns-ae mēns-ārum
D. mēns-ae mēns-īs
Abl. mēns-ā mēns-īs
Hōrum nōminum Genus est Fēminīnum, nisi quod ea quae virōs dēsīgnant Māsculīna sunt.
Eōdem modō dēclīnantur haec: