Sextā hōrā, dum Mārcus domum redit, parentēs eum in hortō exspectābant. Postquam mātrem amplexus est et patrem salūtāvit, illa eum rogāvit: 'Cūr toga tibi tam sordida est?' Cuī Mārcus 'Quia in līmō,' inquit, 'dēlāpsus sum, dum avem persequor'. Tum māter īrāta, quod puer tam imprūdēns erat, 'Nōn cēnābis igitur,' inquit, 'statim ad cubiculum abī.' Mārcus autem lacrimāre incēpit—nam persuādēre lacrimīs mātrī sciēbat— et 'Īgnōsce mihi', inquit, 'māter mea; nōlī īrāscī; iam satis poenārum dedī; paene enim ante mortuus sum, quam servus mē ē fossa extrāxit'. Tum māter fīlium iterum amplexa alteram togam induendī causā dīmīsit. Ille mox ad cēnam regreditur rīdēns et pūrā togā vestītus.
PĒNSUM. A. Dēclīnā tempus perfectum verbōrum: amplector, morior. B. Scrībe Partēs Prīncipālēs: redeō, amplector, dēlābor, persequor, īrāscor, persuādeō, sciō, īgnōscō, nōlō, morior, extrahō, induō, regredior, rīdeō. C. Respondē: (i) Quōmodo vocantur pater et māter? (ii) Utrum parentem Mārcus amplectēbātur? (iii) Utrum parentem salūtāvit? (iv) Cūr sordida facta erat toga Mārcī? (v) Quandō toga Mārcī sordida facta est? (vi) Cūr Semprōnia īrāta est? (vii) Quōmodo Mārcus mātrī suae persuādēbat? (viii) Cūr mātrēs fīliīs suīs semper īgnōscunt? (ix) Oportetne mātrēs fīliīs suīs semper īgnōscere? (x) Quō cōnsiliō Semprōnia Mārcum dīmīsit? (xi) Meritusne est Mārcus cēnam? (xii) Ā quō Mārcus ē fossā extrāctus est? (xiii) Quālis Mārcus ad cubiculum dīmissus est? (xiv) Quālis Mārcus ad cēnam regressus est? D. Coniunge in ūnam sententiam: (i) Mārcus mātrem amplexus est; Mārcus patrem salūtāvit. (ii) Mārcus regressus est; Mārcus cēnāvit. (iii) Puer in līmō dēlāpsus est; Puer sordidam togam habet. (iv) Mārcus domō profectus est; Mārcus in itinere morābātur. (v) Discipulī stilōrum oblītī sunt; Discipulī poenās dabunt. (vi) Casar in senātum ingressus est; Coniūrātī Caesarem occīdērunt. (vii) Mārcus ā lūdō regressus est; Māter Mārcum amplectitur. (viii) Mārcus verbera meritus est; Māter Mārcō īgnōvit. (ix) Avus mortuus est; Puerī puellaeque lacrimant. (x) Mārcus animālia persecūtus est; Mārcus sērō ad lūdum advēnit.
QUĪNTA ET QUĪNQUĀGĒNSIMA LĒCTIŌ.
Participia Praesēns et Futūrum.
Hortus.
Diē quōdam prīmō vēre Titus, quī iam pedibus īre poterat, cum nūtrīce in hortum ingressus flōrēs spectābat. Ubīque stant arborēs, quae aestāte, dum sōl fulget, dulcem umbram praebēbunt et autumnō pōma ferent. Hīc sata sunt sēmina, ex quibus mox flōrēs variīs colōribus, līlia, violae, rosae, nāscentur; illīc iam flōrent hyacinthī, crocī, narcissī. Omnēs Titus amābat et praecipuē hyacinthum; quem ad flōrem currit et carptūrus eum manū tangit. Subitō autem nōn verba tantum nūtrīcis, sed verbera etiam meminit; illa enim flōrēs carpere saepe eum vetuerat. Tum 'Quōmodo', inquit, 'hic flōs vocātur?' Postquam hoc didicit, iterum rogāvit: 'Cūr hyacinthus vocātur?' Illa 'Tibi hoc dīcam', inquit. 'Hyacinthus puer erat pulcherrimus et tam grandis quam Mārcus. Eum et Phoebus Apollō et Zephyrus amābant; libentius tamen cum Apolline puer lūdēbat. Ōlim Zephyrus eōs inter sē discum iacientēs cōnspexit, et īrātus discum ā deō coniectum in cor puerī dēvertit. Ille gravī vulnere īctus humī cecidit; neque ars Phoebī neque lacrimae Zephyrī, quem iam factī paenitet, ad vītam eum revocāre possunt. Ē sanguine ēius exortus est flōs semper nōmen servātūrus.'
PĒNSUM. A. Scrībe participia praesēns et futūrum āctīvae vōcis et perfectum passīvae vōcis verbōrum: spectō, ferō, serō, vocō, carpō, servō, tangō, dīcō, lūdō, doceō, iaciō, audiō. B. Scrībe participia praesēns et futūrum et perfectum verbōrum dēpōnentium: moror, comitor, mereor, sequor, loquor, ingredior, patior, īrāscor, oblīvīscor, amplector, morior, exorior. C. Respondē: (i) Quid sīgnificat Verbum Dēpōnēns? (ii) Quō tempore annī Titus flōrēs spectābat? (iii) Quō tempore annī arborēs umbram praebent? Quandō pōma ferunt? (iv) Explicā vocābula: sēmen, cor, sanguis. (v) Quō colōre sunt flōrēs? (vi) Quī flōrēs vēre nāscuntur? Quī aestāte? (vii) Quō cōnsiliō Titus hyacinthum tangit? (viii) Cūr cōnsilium vertit? (ix) Comparā Hyacinthum cum Mārcō. (x) Quī ventus ex occidente flat? Quī ex oriente? Quī ē merīdiē? Qui ā septentriōnibus? (xi) Quōcum puer libentius lūdēbat? (xii) Quis illīs invidēbat? (xiii) Paenitetne tē, sī malum fēcistī? (xiv) Cūius reī tum tē paenitet? (xv) Unde flōs exortus est? D. Coniunge in ūnam sententiam: (i) Puer rīdēbat; Puer ad cēnam regressus est. (ii) Phoebus Apollō et Mārcus discum iaciēbant; Illī sermōnem inter sē cōnferēbant. (iii) Zephyrus lacrimābat; Zephyrus corpus Hyacinthī spectāvit. (iv) Gladiātōrēs moritūrī sunt; Gladiātōrēs cōnsulem salūtant. (v) Mīles profectūrus est; Mīles uxōrem suam amplectitur. (vi) Coniūrātī Caesarem occīsūrī erant; Coniūrātī eum undique premēbant. E. Clausulam temporālem verte in participium: (i) Horātius, dum in aquam dēsilit, exclāmāvit: Rōmam servāvī.' (ii) Senex, dum moritur, 'Valēte,' inquit, 'līberī meī!' (iii) Dum sōl oritur, Gallus cantat. (iv) Caesar, dum iter facit, lītterās ā senātū accēpit. (v) Postquam Caesar Rōmam regressus est, Brūtus Cassiusque eum occīdērunt. (vi) Postquam geminī prope Tiberim relictī sunt, lupa eōs invēnit. (vii) Lupa, dum aquam bibit, vāgītūs puerōrum audit. (viii) Pāstor, postquam puerōs invēnit, eōs uxōrī suae dedit.
SEXTA ET QUĪNQUĀGĒNSIMA LĒCTIŌ.
Mēnsa.
Hōra cēnae adest, et omnēs propter labōrem ēsurientēs et sitientēs domum redeunt. Nōnne famēs optimum cibi condīmentum est? Cibō igitur parātō servīsque circumstantibus, tōta familia in trīclīniō accumbit: Cornēlius ipse in summa locō, uxor in proximō, deinde fīliī fīliaeque. Servī cibum ante eōs pōnunt et ex amphorā vīnum aut aquam in pōcula fundunt; prīmō ōva aut piscēs edunt, deinde carnem aut ovium aut boum aut avium, postrēmō pōma. Pānem digitīs frangunt; dextrā omnēs cibōs ad ōs ferunt; pōcula vīnō plēna ad labra tollunt. Nōnnunquam Semprōnia Titum culpat, quod nimis est et rapidius quam oportet. 'Nōlī tanta frusta sorbēre, sed parvam partem dentibus mordē!' Tum pater 'Neque edācēs', inquit, 'nōs oportet esse neque ēbriōsōs, sed sobriōs; satis este et satis bibite, meī līberī; deinde, famē sitīque dēpulsīs, dēsistite! mentem sānam ita servābitis in corpore sānō. Hominibus vērō edendum est vīvendī causā; sīc renovātus sanguis ex corde per omnia membra fluit; itaque corpora nōbīs validiōra fīunt et sāniōra.'
PĒNSUM A. Scrībe Partēs Prīncipālēs: accumbō, fundō, mordeō, edō, bibō, dēsistō, ēsuriō, sitiō, sorbeō, fluō, frangō. B. Respondē: (i) Quandō tōta familia in trīclīniō accumbit? (ii) Cūr Semprōnia Titum culpat? (iii) Quid Titum nōn oportet facere? (iv) Quālēs nōs nōn oportet esse? (v) Quandō nōbīs dēsistendum est? (vi) Quō cōnsiliō hominibus edendum est? (vii) Quid Titō nōn sorbendum est? (viii) Quid eī mordendum est? (ix) Quantum nōbīs edendum et bibendum est? (x) Cūr omnēs domum redeunt? (xi) Quō cōnsiliō omnēs domum redeunt? (xii) Cūr omnēs ēsuriunt et sitiunt? (xiii) Quālēs nōs oportet esse? (xiv) Quōmodo corpora nōbīs validiōra fīunt? (xv) Unde servus vīnum effundit? C. Dēclīnā: famēs, sitis, dēns, cor, ōs, sanguis, bōs, carō. D. Tū Mārcus es; dēscrībe cēnam.