PĒNSUM. A. Scrībe tertiam persōnam singulārem et plūrālem temporum futūrī et imperfectī et perfectī passīvae vōcis verbōrum: trādō, annūntiō, offerō, rēiciō, addūcō, mittō, accipiō. B. Dēclīnā: īdem nūntius, haec facultās, fēstus diēs. C. Scrībe hanc epistulam: Mārcus Antōnius ad amīcum suum Claudium, quī Athēnīs est, lītterās dē diadēmate Caesarī oblātō mittit. D. Scrībe participium perfectum passīvum in locō clausulae temporālis: (i) Postquam Mārcus Antōnius diadēma obtulit, Caesar id rēiēcit. (ii) Postquam Caesar salūtātus est, respondit: 'Nōn rēx sum.' (iii) Postquam tuum nūntium accēpī, eum dīmīsī. (iv) Postquam tuās lītterās accēpī, Rōmam īvī. (v) Postquam Alesiam cēpit, Caesar domum rediit.

ALTERA ET QUĪNQUĀGĒNSIMA LĒCTIŌ.
Alterae dē eādem rē lītterae.
GĀIUS QUĪNTŌ S. D. P.

Lītterās tuās accēpī, prō quibus multās tibi grātiās agō. Illud, quod metuēbam, accidit. Iūlius enim herī interfectus est. Quī autem sunt coniūrātī? Hōs bene nōvistī; Mārcus Brūtus, quī homō honestus est, sed rempublicam magis quam ipsum Caesarem amābat, et Cassius, quī Caesarī invidēbat, auctōrēs erant coniūrātiōnis. Neque prōdigia dēerant; Kalendīs enim Martiīs vātēs quīdam Caesarem in viā admonuit: 'Cavē Īdūs Mārtiās!' Sēcūrus tamen Iūlius Īdibus Mārtiīs ad senātum ībat, cum vātem inter multitūdinem cōnspexit, cuī 'Heus vātēs', inquit, 'vēnērunt Īdūs Mārtiae.' Tum ille: 'Vēnērunt quidem, Ō Caesar, sed nōndum praeteriērunt.' Deinde, dum cīvēs ab illō rēs variās petunt, Artemidōrus eī libellum dedit, in quō coniūrātōrum nōmina indicāverat; coniūrātī autem nūllam facultātem Caesarī dabant legendī; undique enim eum premēbant. Tum, sīgnō datō, gladiōs stringunt–ipse etiam aderam, sed obstupefactus nihil facere poteram–et innumerīs īctibus Caesarem trānsfīgunt. Ille sōlus parumper silentiō resistēbat; sed simul ac Brūtum, amīcum suum, inter inimīcōs cernit, 'Et tū, Brūte? exclāmat et ante statuam ipsam Pompēī mortuus cadit.

Miseret me illīus tam illūstris imperātōris, sed gaudeō quod Brūtus rempublicam servāvit. Et tū, quid dē hīs rēbus putās?

Valē. a.d. XVII Kal. Apr. dedī.

PĒNSUM. A. Dēclīnā: rēspublica, idem nōmen, vātēs quīdam. B. Scrībe omnia nōmina in hāc lēctiōne cum genere et cāsū genetīvō ambōrum numerōrum. C. Scrībe Partēs Prīncipālēs omnium in hāc lēctiōne verbōrum. D. Scrībe hanc epistulam: Brūtus vesperī Īdibus Mārtiīs lītterās dē coniūrātiōne ad amīcum scrībit. E. Respondē: (i) Cūr Gāius Quīntō grātiās agēbat? (ii) Cūr Caesar ā Brūtō occīsus est? (iii) Cūr ā Cassiō occīsus est? (iv) Quō cōnsiliō hī coniūrāvērunt? (v) Quō diē vātēs Caesārem admonuit? (vi) Quō diē Caesar occīsus est? (vii) Quō cōnsiliō Artemidōrus libellum scrīpserat? (viii) Quid spectātōrēs faciēbant? (ix) Cūius Cornēlium miserēbat? (x) Quālium hominum tē miseret? (xi) Ā quibus Caesar premēbātur? (xii) Quā dē rē vātēs Caesarem admonuerat? F. Verte in vōcem passīvam: (i) Dōnum, quod nūntius trādidit, accēpī. (ii) Caesar diadēma rēiēcit. (iii) Antōnius Caesarem in invidiam addūxit. (iv) Ego hās lītterās ad tē mittō. (v) Caesar libellum Artemidōrī nōn lēgit.

TERTIA ET QUĪNQUĀGĒNSIMA LĒCTIŌ.
Verbum Dēpōnēns.
Profectiō Mārcī.

Mārcus prīmā lūce ē cubīlī surgit neque cibum ante est quam domō ad lūdum proficīscitur. Sī in itinere morārī vult animālia persequendī causā, senex servus, quī eum comitātur, ita loquitur: 'Properā, Mārce, tē precor, nisi sērō in lūdum vīs ingredī.' Illōs sequitur verna parvus, quī librōs tabellāsque portat. Sī forte librī aut stilī oblītus erit, magister īrātus Mārcō ita loquētur: 'Cūr stilum domī relīquistī? Quō īnstrūmentō ad scrībendum ūtī vīs? Nōnne verbera meritus es?' Puer silentiō poenās dabit; at verna etiam, ut opīnor, post lūdum verbera patiētur, quae plēnē meritus est.

PĒNSUM. A. Scrībe Partēs Prīncipālēs verbōrum dēpōnentium. B. Quem cāsum haec verba regunt? careō, ūtor, miseret, oblīvīscor, invideō, licet, oportet. C. Respondē: (i) Unde Mārcus prīmā hōrā cottīdiē proficīscēbātur? (ii) Quandō ē cubīlī surgēbat? (iii) Quōmodo differunt inter sē servus et verna? (iv) Quō cōnsiliō verna Mārcum sequēbātur? (v) Quō cōnsiliō servus senex eum comitābātur? (vi) Quō cōnsiliō Mārcus saepe morābātur? (vii) Cūr magister īrātus est? (viii) Uter puerōrum verbera meritus erat? (ix) Uter verbera passus est? (x) Quō īnstrūmentō ūteris ad scrībendum in tabulā? (xi) Quibus membrīs ūtimur ad natandum? Quibus ad saliendum? (xii) Quis tē ad lūdum comitātur? (xiii) Sī sērō in lūdum vēneris, quid magister loquētur? (xiv) Quandō tū ē cubīlī surgis? (xv) Quandō domō proficīsceris? D. Dēclīnā tempora praesēns et futūrum: moror, mereor, patior.

QUĀRTA ET QUĪNQUĀGĒNSIMA LĒCTIŌ.
Verbum Dēpōnēns.
Reditus Mārcī.