N. is ea id eī, iī eae ea
A. eum eam id eōs eās ea
G. ēius eōrum eārum eōrum
D. eī eīs vel iīs
Abl. eō eā eō eīs vel iīs

N. ille illa illud illī illae illa
A. illum illam illud illōs illās illa
G. illīus illōrum illārum illōrum
D. illī illīs
Abl. illō illā illō illīs

Eōdem modō qua ille dēclīnatur iste et ipse, nisi quod ipse Neutrum N. et A. ips-um praebet.

Īdem, quod vocābulum ex is et -dem compositum est, hōc modō dēclīnātur:

Sing. M. F. N. Plūr. M. F. N.
N. īdem eadem idem īdem eaedem eadem
A. eundem eandem idem eōsdem eāsdem eadem
G. ēiusdem eōrundem eārundem eōrundem
D. eīdem īsdem vel eīsdem
Abl. eōdem eādem eōdem īsdem vel eīsdem

(d) Relātīvum.
Sing. M. F. N. Plūr. M. F. N.
N. quī quae quod quī quae quae
A. quem quam quod quōs quās quae
G. cūius quōrum quārum quōrum
D. cuī quibus
Abl. quō quā quō quibus

Ita dēclīnantur Prōnōmina quis? quid?-aliquis aliqua aliquid-quis qua quid-quisque quaeque quidque-quīdam quaedam quiddam; etiam Adiectīva quī? quae? quod?- quisque quaeque quodque-quīdam quaedam quoddam. N.B. Acc. S. quendam quandam quiddam. Gen. Pl. quōrundam quārundam quōrundam.

PRAEPOSITIŌNĒS.
§26. Ā, ab, cum, dē,
Prō, sine, ex, ē,
Cāsum regunt Ablātīvum.
Ad, ante, apud, circum,
Contrā, extrā, infrā, inter,
Intrā, per, post, praeter,
Prope, propter, suprā, ultrā,
Cāsum regunt Accūsātīvum.
Haec tria, in, sub, super,
Secundum sēnsum Ablātīvum
Regunt aut Accūsātīvum.

CONIŪNCTIŌNĒS. §27. (1) Hae coniūnctiōnēs aliam aliī sententiās coniungunt: At, aut (aut … aut), autem (1), enim (1), et (et … et), etiam, igitur (1), itaque, nam, neque (neque … neque), -que (1), sed, tamen, vel (vel … vel). (1) Nōn potest prīmum in sententiā stāre; tamen etiam plērumque post prīmum vocābulum stat.

(2) Hae coniūnctiōnēs clausulam sententiae coniungunt: Antequam, cum, dum, nisi, postquam, quam, quia, quod, sī, simul āc vel atque, ut.