persequor ūtor -ī ūsus sum īrāscor -ī īrātus sum nāscor -ī nātus sum oblīvīscor -ī -lītus sum proficīscor -ī -fectus sum

exorior -īrī -ortus sum

Sēmi-dēpōnēns. gaudeō -ēre gāvīsus sum

SECUNDA PARS: SYNTAXIS Concordiae. §36. (1) Adiectīvum cum Substantīvō concordat Genere, Numerō, Cāsū: e. g. Bona Fortūna; bonās fēminās. (2) Nōmen, quod cum alterō in appositiōne stat, Cāsū concordat cum illō: e. g. Deinde Athēnās, caput Graeciae, vīdimus. (3) Verbum Fīnītum cum Subiectō concordat Numerō et Persōnā: e. g. Tempora mūt_antur_, nōs et mūt_āmur_ in illīs. (4) Prōnōmen Relātīvum cum Antecēdente concordat Genere et Numerō, sed nōn Cāsū: e.g. Alexander urbem condidit quae Alexandria vocātur.

Cāsus Nōminātīvus. §37. (1) Nōminātīvus Cāsus Subiectī proprius est: e.g. Flant ventī, tumet Ōceanus. (2) Nōminātīvus Cāsus in praedicātiōne stat cum verbīs 'esse', 'fierī' et Passīvīs nōnnūllīs: e.g. Nēmō fit cāsū bonus. Is quī imperat imperātor vocātur. Locus castrīs idōneus vidēbātur.

Cāsus Accūsātīvus.
§38. (1) Accūsātīvus Cāsus Obiectum trānsitīvī verbī
indicat: e.g.
Līberī parentēs suōs dīligunt.

(2) Stat etiam in praedicātiōne cum verbīs trānsitīvīs:
e.g.
Praebē tē in malīs hominem.
Urbem quam condidit Rōmulus Rōmam vocāvit.

(3) Quaedam verba duo Obiecta admittunt: e.g.
Amīcus mē pecūniam rogāvit.
Fortūna victōs quoque artem bellī docet.

(4) Accūsātīvus Exclāmātiōnis: e.g.
Ō miserum! ō stultum.

(5) Accūsatīvus Nōmimis Propriī, quod oppidum vel parvam īnsulam nōminat, cum verbīs mōtum sīgnificantibus potest stāre: e. g. Prīmum Melit_am_, deinde Athēn_ās_ nāvigāvimus.