Ita etiam rūs et domum: e.g.
Vōs īte domum, egō rūs ībō.

Alia omnia nōmina praepositiōnem exigunt: e.g.
In Siciliam ad māgnam urbem īmus.

(6) Accūsātīvus Spatiī et Temporis: e.g.
Mārcus ā iānuā multōs passūs stābat.
Decem annōs Trōia ā Graecīs oppūgnāta est.
Mortuus est Caesar sex ex quīnquāgintā annōs nātus.

(7) Post Praepositiōnēs: vidē §26.

Cāsus Datīvus.

§39. (1) Datīvus propriē ūsurpātur cum verbīs dandī et hōrum similibus: e. g. Caesar fīliam Pompēiō in mātrimōnium dedit.

(2) Datīvus possessiōnis: e. g.
Quot tibi librī sunt?
Quod puerō nōmen est?

(3) Datīvum regunt quaedam Verba: e.g.
Imperāre sibi māximum imperium est.
Fortiter hostibus resistite, ō mīlitēs.
Centuriō aliīs pāret, imperat aliīs.

Cāsus Ablātīvus.

§40. Ablātīvus Cāsus plūrēs habet sīgnificātiōnēs. Cum enim propriō sēnsū ad ablātiōnem quandam vel sēparātiōnem refert, tum āmissōs aliōs Cāsūs Īnstrūmentālem et Locātīvum in sē complectitur.