Clausulae.
§53. Clausulae sunt eae sententiae quae ex Prīncipālī Sententiā pendent. Hārum tria sunt genera; aut enim nōmināles vocantur sī nōminis, aut adiectīvālēs sī adiectīvī, aut adverbiālēs sī adverbī, officiō funguntur.
Adiectīvālis autem Clausula per Relātīvum Prōnōmen, adverbiālis per coniūnctiōnem, alligātur.
Adverbiālēs clausulae plurium sunt generum, e.g. (1) Temporālēs, quārum couiūnctiōnēs cum, dum, antequam, postquam, simul āc, et similia sunt. (2) Causālēs, quārum coniūnctiōnēs quia, quod sunt. (3) Comparātīvae, quārum coniūnctiōnēs quam, ut, sīcut sunt. (4) Conditiōnālēs, quārum coniūnctionēs sī et nisi sunt.
Animadvertenda est in his sententiīs temporum
proprietās:
Dum Brundisium iter facit, subitō ab hostibus oppressus est.
Cum Rōmam redierō, Senātum dē rē cōnsulam.
Sī tē hīc offenderō, moriēre.
VOCĀBULA
LŪDUS
magister ita! sella rogāre discipulus sānē! iānua respondēre liber minimē! fenestra intellegere lēctiō prōnūntiātiō mūrus scīre līttera silentium carta nescīre sententia lingua campus oblīvīscī līnea numerus ōtium prōnūntiāre pāgina pēnsum docēre silēre pīctūra nota discere loquī fābula vitium ēdiscere numerāre stilus praemium recitāre laborāre tabella poena legere cessāre tabula ferula scrībere ferīre crēta verber extergēre mōnstrāre interrogātum camera explicāre adesse respōnsum mēnsa interrogāre abesse
DOMUS lēctus trīclīnium pānis accumbere cubīle cēna cāseus cēnāre cubiculum prandium frustum prandēre tēctum amphora famēs fundere porticus pōculum condīmentum bibere epistula lāc dormīre sitīre lītterae vīnum aegrōtāre edere iānua aqua habitāre mordēre sella sitis vīsere sorbēre mūrus cibus scrībere ēsurīre mēnsa carō
FAMILIA pater vir senex valē! māter uxor avus amāre fīlius īnfāns servus amplectī fīlia nūtrīx serva nūtrīre parentēs puer servitūs ēducāre līberī puella verna servīre frāter geminī salvē! salūtāre soror iuvenis