Dē temporibus Latīnī verbī haec sunt summā cūrā animadvertenda:
(1) Dēsunt Imperfecta Praesēns et Futūrum nisi quod interdum Indēfīnīta Tempora illō sēnsū ūsurpantur: e.g. Tū dum lūdis, adhūc ego labōrō.
(2) Una forma duōrum temporum Praesentis Perfectī et Praeteritī Indēfīnītī officiō fungitur: e. g. amāvī, monuī, &c.
§50. Vōx Passīva conversiō est Trānsitīvī Verbī, ita ut Obiectum Āctīvī Verbī Subiectum fīat Passīvī Verbī: e. g. Āct. Brūtus Caesarem occīdit. Pass. Caesar ā Brūtō occīsus est.
§51. Nōmina Verbālia sunt Īnfīnītīvus, Gerundium, et Supīnum.
Nōmen Verbāle partim verbī partim nōminis habet vim, in eō quod et obiectum regere potest et cāsuum flexiōnēs praebet.
Īnfīnītīvus aut Subiectum aut Obiectum potest
esse: e. g.
Dulce et decōrum est prō patriā morī.
Cicerō rempublicam adiuvāre cupiit.
Ex Gerundiō suppeditantur oblīquī cāsūs Īnfīnītīvī:
e. g.
Agendō discimus.
Ars loquendī difficilis est.
Ad cōgitandum aptus est homō.
Supīnum cum verbīs mōtum sīgnificantibus ūsurpātur: e. g. Lūsum exīmus, deinde dormītum abīmus.
§52. Participium est Adiectīvum Verbāle; Adiectīvum enim est quia eum nōmine concordat, verbī autem habet vim in eō quod obiectum potest regere: e. g. In Āfricā Poenōs oppūgnantēs Rōmam dēfendimus.