Inter tot et tanta Optimi Creatoris miracula, quæ Regnum Animale tantopere illustrant, vix ulla sunt majori admiratione digna, et Physiologi eruditi introspectione, quam quæ ad generationem insectorum spectant. Quamvis enim inter sexûs organa vertebratorum animalium et insectorum analogia haud parva locum habet; numero tamen, figura et proportione partium, miro modo sæpius differunt; et organa insuper plura in insectis reperiuntur quorum in vertebratis exempla frustra quæsiveris.

Hoc argumentum tractando duo sunt imprimis consideranda, genitalia nempe ipsa utriusque sexûs, et coitus.

I. De genitalibus in genere prima observatio erit, "quo minor horum, habita corporis ratione, moles, eo magis nervorum systema, et cephalicum imprimis ganglium, predominans fit; eo major igitur intellectûs facultas (instincto naturali consociata) reperitur," ut in principibus, Apibus nempe, Formica, &c.[1599] In Hymenopteris, iterum, Dipteris, et Neuropteris, hæc organa maxime retracta sunt; dum in Lepidopteris, Coleopteris, et Orthopteris (quorum insuper mascula et feminea insigniter inter se congruunt[1600]), magis exserta jacent[1601]. Genitalia plerumque in extremitate postica abdominis sub ano sita sunt[1602], sed in Arachnidis et Libellulinis masculis in basi ventris, in Phalangio sub ore, et in Chilognathis in anteriore corporis parte subtus latitant[1603]. Ubi organa duplicantur, ut testes, semper symmetrica sunt. Non obliviscendum est quòd in diversis generibus habitu externo persimili consociatis, imò in diversis unius generis speciebus genitalia diversa interdum reperiuntur[1604]: sic in Lamellicornibus stercorariis (Scarabæus, Copris, &c.), testes tantummodo sunt duo; in arboreis (Melolontha, &c.) duodecim, et in floralibus (Cetonia, &c.) viginti-quatuor.

Genitalia sunt vel mascula vel feminea.

i. Genitalia mascula, sunt penis; canalis excretorius; vesiculæ seminales; vasa deferentia; testes; prehensores; et semen.

1. Penis[1605] quoad substantiam plerumque membranaceus, at interdum corneus est, et intus cavernosus[1606]; in Coleopteris apice vagina bivalvi vulvam aperiente instructus est[1607]: figura variat admodum, sæpius tamen cylindricus vel subcylindricus est; in Blattis apicem versus sensim attenuatus[1608]; in Cherme Pyri capitatus[1609]; in Vespa vulgari cochleariformis[1610]; in Crabrone bilobus[1611]; in Poliste gallica? incurvus et apice bicornis[1612]; in Sarcophaga carnaria apice spinosus[1613]; in Megachile muraria difformis[1614]; in Tyrophaga Casei et quibusdam aliis Muscidis, spiralis[1615]; in Cordulia ænea et Phalangio biarticulatus[1616]. Utplurimum nudus est, sed in Tephrite fimbriatus. In insectis proprie dictis simplex est hoc organon, in Scorpionibus autem duplex evadit; quod fit etiam in quibusdam reptilibus, Serpentibus nempe et Lacertis[1617].

2. Canalis excretorius e concursu vesicularum seminalium formatur, et a pene excipitur in quo terminat et cui semen reddit; interdum brevissimus est, ut in Blatta[1618], et interdum iterum prælongus, ut in Blapte Mortisaga, Tyrophaga Casei, et aliis[1619]. Plerumque cylindricus est, musculosus, compactus, et externe tracheis pertextus[1620].

3. Vesiculæ seminales conniventes formant, ut jam dictum est, canalem excretorium communem cujus prolongatio bifida esse videntur; vasa deferentia hinc excipiunt. Interdum vasa hæc ac vesiculæ seminales eodem loco in canali excretorio communi terminant, unde canalis hic tumidior fit[1621]. Vesiculæ supradictæ maxime variant: modo canalem exhibent ventricosum, tortum, implexum, longissimum; modo rectum, breviorem. In plerisque duæ sunt vesiculæ seminales, etiam in Lepidopteris monorchidis; in quibusdam (Tenebrione Molitore, Hydrophilo piceo) quatuor[1622]; in aliis (Dytisco marginali) sex[1623]; et, in Locustis et Blatta, plurimæ[1624]. Breves admodum sunt in Orthopteris et quibusdam Coleopteris[1625]; sed in aliis longissimæ; in Orycte nasicorni vicies, et in Cetonia aurata ter decies corpus longitudine superant[1626]. In hisce organis semen e testibus per vasa deferentia acceptum ante emissionem elaboratur.

4. Vasa deferentia ita appellantur quia semen e testibus acceptum ad vesiculas seminales deferunt. Ex utroque teste unum vas deferens exit, et si utrinque plures sint testes, ut in Melolontha[1627], Cetonia, &c., omnia ad unicum utrinque canalem formandum confluunt, qui vesiculis supradictis semen reddit: interdum, ut in Lepidopteris[1628], ab his nullo modo separantur, unum canalem aut tubum formantia; sed in aliis penitus sunt distincta[1629]. Ex eodem filo quo contexuntur testes vasa deferentia sæpius deducuntur.

5. Testes organa sunt semen primum secernentia: variant compositione, numero, et figura. In quibusdam (Lepidopteris et Hymenopteris) sunt compacti vasculis visui se subducentibus; in aliis (Orthopteris, Neuropteris, Dipteris, et quibusdam Coleopteris) e vasculis brevibus cæcis variique voluminis conformati sunt, atque tunica densa tenaci vel rete tantum mucoso obducti[1630]; vel iterum ex unico variisque modis tecto canali varie contorto et implexo, qui deduci potest et haud raro massam ovalem trachearum ope contextam refert, conflantur, ut in Coleopteris Prædaceis tam aquaticis quam terrestribus[1631].