Lepidoptera.

Squamam alæ, linguæ spiram Lepidoptera jactant.

Papilio clavam, et squamosas subrigit alas.
Prismaticas Sphinx antennas, medioque tumentes:
At conicas gravis extendit sub nocte Phalæna.

Neuroptera.

Rete alæ nudum atque hamos Neuroptera caudæ.

Dente alisque potens secat æthera longa Libella.
Caudâ setigerâ erectis stat Ephemera pennis.
Phryganea elinguis rugosas deprimit alas.
Hemerinusque bidens planas tamen explicat ille.
Et rostro longo et caudâ Panorpa minatur.
Raphidia extento collo setam trahit unam.

Hymenoptera.

At vitreas alas, jaculumque Hymenoptera caudæ.
Fœmineo data tela gregi, maribusque negata.

Telum abdit spirale Cynips, morsuque minatur.
Maxillas Tenthredo movet, serramque bivalvem.
Ichneumon gracili triplex abdomine telum:
Et valde aurato resplendet corpore Chrysis.
Haurit Apis linguâ incurvâ, quod vindicat ense.
Sphex alam expandit lævem, gladiumque recondit.
Alæ ruga notat Vespam, caudæque venenum.
Squamula Formicam tergi, telumque pedestrem,
Dum minor alata volitat cum conjuge conjux.
Mutilla impennis, sed cauda spicula vibrat.

Diptera.