Advenio has miseras, frater, ad inferias,
Ut te postremo donarem munere mortis,
Et mutum nequicquam alloquerer cinerem,
Quandoquidem Fortuna mihi tete abstulit ipsum,
Heu miser indigne frater ademte mihi
Nunc tamen interea hæc prisco quæ more parentum
Tradita sunt tristes munera ad inferias,
Accipe fraterno multum manantia fletu,
Atque in perpetuum, frater, ave atque vale.
“Discontented with the translations whereof by Lamb, Elton, and Hodgson, I have endeavored this more literal one: