I.

Ἤρπαζον—οὐκ ἔχοντός πω αἰσχύνην τούτου τοῦ ἔργου, φέροντος δέ τι, καὶ δόξης μᾶλλον. Thuc. Lib. 1.

Pirata loquitur.

Quid nos immeritâ, turba improba, voce lacessis,
Sanguineasque manus, agmina sæva vocas?
Quidve carere domo, totumque errare per orbem
Objicis, et fraudem cæcaque bella sequi?
Non nobis libros cura est trivisse Panætî,
Nec, quid sit rectum, discere, quidve malum;
Hæc quærant alii: toto meliora Platone
Argumenta manu, qui gerit arma, tenet.
Et tamen, ut primi repetamus sæcula mundi,
Omnibus hæc populis pristina vita fuit:
Lege orbis caruit: leges ignavior ætas
Excoluit, patrium descruitque decus.
Ut culpent homines, Dîs hæc laudare necesse est;
Nec pudet auctores fraudis habere Deos.
Ætheriam bello rapuisti, Jupiter, arcem;
Quam, dicat genitor si tibi, Redde; neges.
Fertur Atlantiades, nobis venerabile numen,
Surripuisse omni plusve minusve Deo.
Legiferos alii celebrent justosque poëtæ;
Mæonides nostri nominis auctor erit.
Sisyphium canit ille ducem, canit inclyta Achillis
Pectora: prædonum ductor uterque fuit.
Lyrnessum Æacides, Ciconas vastavit Ulysses:
Num facta est tali gloria clade minor?
Tu quoque pro raptâ pugnabas, Romule, turbâ,
Et fur imperium furibus ipso dabas.
Armiger ipse Jovis, qui prædâ vivit et armis,
Inter aves primum nomen habere solet.
At vaga turba sumus. Vaga erat Tirynthia virtus;
Quam tamen in cœlum sacra Camæna vehit
Anne viro, lucrum trans æquora longa secuto,
Dedecori est tantas explicuisse vias?
Si genus in toto quæris felicius orbe,
Falleris: est nobis æmula vita Deûm.
Nec fora, nec leges colimus; nec aratra subimus;
Prædandi est solus militiæque labor:
Seu ruimus per aperta maris, seu cingimus igne
Mænia, seu cultis exspatiamur agris.
Oppida quum positis florent ingloria bellis,
Fortia pax altâ corda quiete tenet:
At nobis medio Fama est quæsita periclo,
Quòque magis durum est, hôc magis omne placet.
Plurima quid referam? Si tu ista refellere nescis,
Vicimus, inque auras crimen inane fugit.


II.

[Greek: —— Ἀντολὰς ἐγω
ἄστρων ἔδειξα τάς τε δυσκρίτους δύσεις. Æsch.

Densantur tenebræ: subsidunt ultima venti
Murmura, tranquillumque silet mare: Somnus ab alto
Advehitur gelidis, spargitque silentia pennis.
Musarum intentus studiis, taciturna per arva
Deferor, herbosamque premunt vestigia vallem
Somnus babet pecudes: humili de cespite culmen
Apparet rarum, et sparsæ per pascua quercus.
Fons sacer, irriguos ducens cum murmure flexus,
Vicinum reddit fluvio nemus: æquore puro
Vibrantes cerno stellas, atque ordine longo
Lucida perspicuis simulacra natantia lymphis.

Fulgore assiduo et vario convexa colore
Ardebant nuper: rapidi violentia cœli
Torrebat pecudes, et languida rura premebat.
Nunc sedata novos spirat Natura decores,
Regalique magis formâ nitet. Æthere toto
Se stellæ agglomerant: micat almo lumine campus
Cærulus, et densis variantur nubila signis.
Sic quondam ruptum subiti miracula mundi
Effudit Chaos, et primi exsiluere planetæ
Cursibus, atque novum stupuerunt sæcula Solem;
Tunc radiis fulsere Arcti, secuitque profundas
Orion tenebras: molli et formosior igne
Luna per æquoreos radiavit pallida fluctus.
Quâcunque aspicio, tremulus per cœrula crescit
Ardor, et innumeros stupeo lucescere soles.