III. Inter Septemtriones & occidentem locata est, Germanice, Galliæ, Hispaniæ, maxumis Europæ partibus magno intervallo adversa, oceano Athlantico clauditur.

IV. Habet ipsa Brittania à meridie Galliam Belgicam, cujus proximum littus transmeantibus civitas aperit, quæ Rhutupis portus dicitur, hic abest à Gessoriaco Morinorum, Brittanicæ gentis portu, trajectu millium L. sive, ut quidam scripsere, stadiorum CCCCL. illinc conspiciuntur BRITTONES quos

———penitus toto divisos orbe———

canit Virgilius Maro in Eclogis.

V. Agrippa, vetus orbis descriptor, latitudinem ejus CCC. m. p. credit. Beda verò rectiùs CC. exceptis duntaxat prolixioribus diversorum promuntoriorum tractibus quibus efficitur ut circuitus ejus quadragies octies septuaginta quinque millia passuum compleat. Marcianus author Græcus mecum mdiↄↄlxxv. milliaria habet.

CAPUT II.

ALBION, quæ Brittania Magna à Chrysosthomo authore Græco dicitur, natura, ut refert Cæsar, triquetra & Siciliæ maxume similis est, cujus unum latus est contra Galliam Celticam, hujus lateris alter angulus, qui est ad Cantium, ad orientem solem; inferior, qui est ad Ocrinum promuntorium apud Damnonos, ad meridiem & Hispaniam Tarroconensem spectat. hoc latus tenet circiter millia passuum D.

II. Alterum latus vergit ad Hiberniam & occidentem solem, hujus est longitudo lateris, ut fert Veterum opinio, DCC. m. p.

III. Tertium est contra Septemtriones cui parti nulla est objecta terra, præter insulas; sed ejus angulus lateris maxumè ad Germaniam Magnam spectat, huic à Novanto chersoneso per Taixalorum regionis angulum Cantium promuntorium usque millia passuum DCCC. in longitudinem esse existimatur. Ita omnes insulam computabant in circuitu vicies centena millia passuum, sed errant, nam à Cantio Ocrinum usque m. p. est distantia CCCC. inde Novantum M. deinde Cantium MMCC. totusi insulæ circuitus, ut supra, MMMCCCCCC. millia passuum est.

IV. Formam totius Brittaniæ Livius & Fabius Rusticus, veterum doctissimi authores. oblongæ scutulæ vel bipenni assimilavere, & ut annalium conditor Tacitus, est ea facies citra Caledoniam, unde & in universam fama est transgressa; sed immensum & enorme spatium procurrentium extremo jam littore terrarum, velut in cuneum tenuatur, sed Cæsar, inclutissimus Dictator, cum Mela Romanorum nobili scriptore, pluribus eam triquetræ dixere similem. de quo supra.