V. Si Ptolemæo, orbis terrarum descriptori egregio, aliisque, coævis illi scriptoribus habenda fides, litteram Z, sed inversam, repræsentat hæc insula, nec tamen ex omni parte exacte quadrare hoc simile sufficienter præbet recentiori ævo descriptarum mapparum inspectio. Triquetra tamen figura soli Angliæ quodammodo videtur conveniens.
CAPUT III.
CÆTERUM Brittaniam qui mortales initio coluerint, indigenæ an advecti, ut inter nationes cæteras, parum compertum. Solis quippe Judæis, & per ipsos finitimis quibusdam gentibus, hoc contigit felicitatis, ut à primo inde mundi exordio gentis suæ originem continua serie ex infallibilibus deducere possint monumentis.
II. Habitus corporum varii, atque ex eo argumenta. namque rutulæ Caledoniam habitantium comæ, magni artus, Germanicam originem asseverant; Silurum colorati vultus, & torti plerumque crines, & positu contra Hispaniam, ut author est Tacitus, Iberos veteres trajecisse, easque & in Hybernia sedes occupasse fidem faciunt. Proximi Gallis & similes sunt, seu durante originis vi, seu procurrentibus in diversa terris, positio cœlo corporibus habitum dedit.
III. Heic, si luberet indulgere fabulis, notare possem Venetos ope commercii navalis incolas religionesque his terris primùm intulisse, imò non desunt scriptores qui Herculem huc quoque pervenisse, regnumque constituisse, referunt; his verò tam altè reconditis antiquitatibus, fabulis hinc inde refertis, immorari vix operæ pretium videtur.
IV. In universum tamen estimanti, Gallos vicinum solum occupasse credibile est. eorum sacra deprehendas, superstitionum, ait Tacitus, persuasionem. sermo haud multum diversus. pro ulteriori signo inservit Druidum traditio, unà cum nominibus civitatum, quæ verò omnes iis nominibus appellabantur, quibus gentes, ortæ ex Galliæ civitatibus, quæ eò pervenerunt, atque agros colere ceperunt.
V. Hominum est, inquit Cæsar, infinita multitudo, creberrimàque ædificia, ferè Gallicis consimilia, pecora sine numero.
VI. Omnium tamen humanissimi, qui Brittaniam austrinam incolebant, neque multum à Gallis differebant consuetudine; ulteriores plerique frumenta non serebant, sed lacte, fructu & carne vivebant, lanæ iis usus ac vestium ignotus erat, & quanquam continuis frigoribus utebantur pellibus, tamen cervinis aut ovinis vestiti erant, & lavabantur in fluminibus.
VII. Omnes verò se Brittones olim vitro infecerunt, quod cœruleum efficit colorem, atque, refert Cæsar, hoc horribiliore sunt in pugna adspectu. capilloque sunt, ut ait Romanorum Dux, promisso, atque omni parte corporis rasa præter caput & labrum superius.
VIII. Uxores habebant Brittones deni duodenique inter se communes, & maxume fratres cum fratribus, parentes cum liberis; sed, si qui erant ex his nati, eorum habebantur liberi, à quibus primùm virgines quæque ductæ erant. sua quemque mater uberibus alit, nec ancillis, nec nutricibus delectantur.