IV. Inter Deos ipsis præcipuè colebatur Mercurius, cujus plurima prostabant simulachra. post hunc Justitiam, quæ Brittonibus Adraste dicebatur. hinc Apollinem, Martem, qui etiam Vitucadrus appellabatur. Jovem, Minervam, Herculem, Victoriam, Andatem vocatam, Dianam, Cybelem & Plutonem venerabantur, eandem ferè de his Numinibus ac quidem aliæ gentes opinionem amplexi.
V. A Dite autem, ut & Galli, gentis suæ originem deducere allaborabant Brittones. antiquissimam hanc venditantes Druidum traditionem, eam ob causam quælibet temporum spatia, non dierum, sed noctium numero definiebant, dieique mensis & anni natalis initia ita numerare consueverunt, ut capto à nocte initio dies subsequeretur, quæ consuetudo omnino convenit cum antiquissima illa, quæ Gen. I. habetur noctium ac dierum computatione.
VI. Ad Druides magnus disciplinæ causa confluebat adolescentium numerus, hi quippe in magno erant apud ipsos honore, nam ferè de omnibus controversiis, publicis privatisque, constituebant, & si quod admissum erat facinus, si cædes facta, si de hæreditate, de finibus controversia erat, iidem decernebant. præmia pœnasque constituerunt, si quis aut privatus aut publicus eorum decreto non stetit, sacrificiis interdicebant. hæc exclusionis pœna apud eos erat gravissima. quibus ita interdictum, ii numero impiorum ac sceleratorum habebantur. iis omnes decedebant, aditum eorum sermonemque defugientes, ne quid ex contagione incommodi acciperent: neque iis petentibus jus reddebatur, neque honos habebatur ullus.
VII. His autem omnibus Druidibus præerat unus, qui summam inter eos potestatem habebat & authoritatem. hoc mortuo, successor dabatur, qui inter reliquos excellebat dignitate. at si plures essent dignitate pares, suffragio Druidum res committebatur; nonnunquam etiam de Principatu armis contendebant.
VIII. Druides à bello abesse solebant, neque tributa una cum reliquis pendebant, militiæ vacationem, omniumque rerum habebant immunitatem. tantis excitati præmiis, & sua sponte multi in disciplinam conveniebant, & à propinquis parentibusque mittebantur.
IX. Magnum ibi numerum versuum ediscere solebant. quod unicum apud eos memoriæ & annalium genus: itaque nonnulli annos vicenos in disciplina permanebant. neque fas esse existimarunt eam litteris mandare, quum tamen in reliquis ferè rebus, publicis privatisque rationibus, Græcis litteris uterentur. Id mihi duabus de causis, inquit D. Julius, instituisse videntur; quod neque in vulgus disciplinam efferri velint; neque eos, qui discunt, litteris confisos, minus memoriæ studere. quod ferè plerisque accidit, ut præsidio litterarum, diligentiam in perdiscendo, ac memoriam remittant.
X. Inprimis hoc persuadere allaborabant, non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios: atque hoc maxumè ad virtutem excitari putabant, metu mortis neglecto. multa præterea de syderibus atque eorum motu, de mundi & terrarum magnitudine, de rerum natura, de Deorum vi ac potestate disputabant, & juventuti tradebant sollicitè.
XI. Non est omittenda de Visco admiratio. nihil habebant Druides visco & arbore, in qua gignatur (si modo sit robur) sacratiùs. jam per se roborum eligebant lucos. nec ulla sacra sine ea fronde conficiebant, ut inde appellati quoque interpretatione Græca possint Δρυιδες (Druides) videri. enimverò quicquid adnascatur illis, è cœlo missum putabant, signumque esse electæ ab ipso Deo arboris. est autem id rarum admodum inventu, & repertum magna religione petitur, & antè omnia sexta luna, quæ principium mensium annorumque bis facit, et seculi, post tricesimum annum; quia jam virium abunde habebat. nec tamen sit sui dimidia. Omnia sanantem appellantes suo vocabulo. sacrificia epulisque rite sub arbore præparatis duos admovebant candidi coloris tauros, quorum cornua tunc primùm vinciantur. Sacerdos candida veste cultus arborem scandebat, falce aurea dimetiens. candido id excipiebatur sago. tunc demum victimas immolant, præcantes, ut suum donum Deus prosperum faceret, his, quibus dederant, fœcunditatem eo poto dari cuicunque animali sterili arbitrabantur, contraque venena omnia, esse remedio. tanta gentium in rebus frivolis plerumque religio fuerat!
XII. Druidarum disciplina in nostra Brittania reperta, atque inde in Galliam translata esse existimatur. unde Plinius eleganter declamat lib. XXX. his verbis: Sed quid ego hæc commemorem in arte Oceanum quoque transgressa, & ad naturæ inane pervecta? Brittania hodieque eam attonitè celebrat tantis ceremoniis, ut dedisse Persis videri possit. idem Julius Cæsar affirmat in Ephemeridis. Et nunc, qui diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque illo, discendi caussa, proficiscuntur.
XIII. Druides certo anni tempore in finibus Brittaniæ, in insulæ Monæ luco consecrato, considebant. huc omnes undique, quos inter controversia, conveniebant, eorumque judiciis decretisque acquiescebant.