XVIII. Equestris autem prœlii ratio, & cedentibus & insequentibus par atque idem periculum inferebat. accedebat huc, ut nunquam conferti, sed rari, magnisque intervallis prœliarentur, stationesque dispositas haberent, atque alios alii deinceps exciperent, integrique & recentes defatigatis succederent. utebantur & telis.
XIX. Formam regiminis Brittanici, antè advectos in hanc insulam Romanos, determinare haud facile: hoc certum, quod nullum ibi antè hæc tempora Monarchici imperii vestigium, sed Democraticum fuisse, potiùs videtur, nisi fortè Aristocratiam æmulari videtur. Druidem in rebus maxumi momenti authoritas non exigua. commemorantur quidem in antiquissimis eorum monumentis Principes nonnulli, hi verò brevioris plerumque imperii, nec, nisi ingruente eximio quodam periculo, & more Dictatorum Romanorum ex tempore creati videntur. nec desunt inter ipsos, apud alias fortes gentes, rarissima exempla, electi ab illis in futurum antisignanum ipsius hostium Duces, ut pro illis in posterum militaret, quem nuper hostem habuerant.
XX. Proceritate corporis Gallos æque ac Romanos vincunt Brittones, ita ut visos sibi Romæ juvenes nondumque adultos Brittones Strabo Philosophus, orbis terræ descriptor antiquissimus, affirmet, qui solitam Gallorum Romanorumque staturam non levi momento excedebant.
XXI. Ditiores australis Brittaniæ incolæ aureo digitorum sinistræ medium annulo ornare in more habuerunt, aurea verò è collo suspensa torques à vilioris conditionis hominibus discernebat optimatum eminentiores. Septentrionales verò (hi veteres erant regni indigenæ) vestium usus sicuti ac à longo inde tempore avi abavique, tantum non ignari, ventrem & cervicem ferreo cingunt, ut fert Herodianus, nobilis Græcorum scriptor, annulo. ornamentum id esse ac divitiarum argumentum existimantes, accedente in usum potiùs quam ornatum scuto angusto, & lancea, gladioque è nudis & pictis corporibus dependente. loricam interim galeamque, futura nempe paludes transeuntibus impedimento, rejiciunt atque contemnunt.
XXII. Inter cætera autem fuit & hoc Brittanicæ consuetudinis, ut viatores & mercatores etiam invitos consistere cogerent, & quod quisque eorum de una alterave re apud exteros memorabile audierit, aut cognoverit, quærerent, & mercatores peregre advenientes in oppidis vulgus circumsisteret; quibus ex regionibus veniant; quasque ibi res cognoverint, pronunciare cogentes, his rumoribus atque auditionibus permoti, de summis sæpe rebus consilia ineunt, quorum eos è vestigio pœnitere necesse est, quum incertis rumoribus serviant, & plerique ad voluntatem eorum ficta respondeant.
XXIII. Funera eorum sunt magnifica & sumptuosa, omniaque, quæ vivis cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt, etiam arma & animalia. sepulchrum tumulus ex cespitibus erigit.
CAPUT IV.
NATIO Brittonum fuit omnis, ut Gallorum, admodum dedita religionibus; atque ob eam causam qui gravioribus affecti morbis, quique in prœliis periculisque versabantur, aut pro victimis homines immolabant, aut se immolaturos vovebant.
II. Ad peragenda crudelia hæc sacra, Druidum utebantur ministerio; nec credebant placari posse Deos nisi hominis cædes humano sanguine pensaretur. hinc instituta publicè istiusmodi sacrificia, oblataque, ut gratissima Diis hostia, qui in furto, latrocinio, aliave graviori culpa deprehensi, his verò deficientibus, ad innocentium quoque mactationem descendebant, ut quocunque demum modo Dii placarentur.
III. Nisi adfuerint Druides, res sacra rite celebrari non credebatur. hinc publica non minus quam privata sacra procurandi negotium illis unicè incumbebat. erat penes hoc religionis cura, æque ac mysteriorum interpretatio, corporis quoque & sanitatis sive tuendæ, sive restituendæ curam habebant, continuò medicinæ peritissimi.