XI. Infra hos, proprius flumen Cunetium, habitabant Segontiaci, quorum caput fuit Vindonum.

XII. Ad Oceanum, Bibrocis affines, inferius habitabant, sic dicti, Belgæ, quorum urbes primariæ Clausentum, quod nunc Sotheamptona dicitur, Portus Magnus, omniumque præcipua Venta, nobilissima civitas ad flumen Antonam sita. Sorbiodunum verò tenebat præsidium Romanorum. Omnes enim Belgæ Allobroges sunt, & suam à Celtis Belgisque originem traxere, hi, non multis ante Cæsaris adventum in hanc insulam seculis, relictâ patriâ Galliâ, à Germanorum Romanorumque populis infestatâ, atque devictâ, illi, qui, trajecto flumine Rheni, eorum expugnatas occupavere regiones, de quo autem prolixius M. Dictator Cæsar, sedem heic sibi elegerunt.

XIII. Omnes regiones, quæ Thamesi, versus meridiem, adjacent, olim, uti vetera monumenta declarant, à bellicosa Senonum gente fuerunt occupatæ; qui, sub ductu & auspicio decantatissimi Regis Brenni, peragratâ Galliâ, Alpibusque, adhuc inviis, sibi patefactis, Romam fastu elatam ista incursione vastam solo facile æquassent, nisi Rempublicam Romanam, quam more nutricis in sinu quasi gestare (dum infra destinatum ab illis fastigium agebat) videbantur Fata, cladem aversura Manlium clangore anseris excitassent, qui, circa montem unum pendentes, & nocte subeuntes, Barbaros à summo Capitolio dejecit. huic eadem Numinum cura Camillum postea auxilio misit, qui abeuntes à tergo aggressus ita cecidit, ut Senonici sanguinis inundatione omnia incendiorum vestigia deleret, urbemque ita ruinæ proximam ab interitu vindicaret. Senones autem ob valentissimam hanc expeditionem natale solum, ut cultoribus vacuum, ita prædâ refertissimum alienæ genti, quam Belgas supra nominatos, fuisse, satis liquet, concesserunt.

XIV. Ad Sabrinam, Thamesi inferius, habitabant Hedui, urbes eorum Ischalis & Avalonia. Thermæ, quæ & Aquæ Solis nuncupabantur, Romanorum, qui hanc Brittaniæ oram tenebant, factæ colonia & perpetua sedes. urbs nominatissima hæc erat, ad flumen Abonam sita, ibique fontes callidi, opiparo exsculpti apparatu, ad usus mortalium; quibus fontibus præsules erant Apollinis & Minervæ Numina, in quorum ædibus perpetui ignes nunquam labascunt in favillas, sed ubi ignis tabuit vertitur in globos saxeos.

XV. Infra Heduorum terras siti erant Durotriges, qui & Morini aliàs vocantur. Metropolin habebant Durinum & promuntorium Vindeliam. in horum finibus sensim coarctatur Brittania, & immensum efformare videtur brachium, quod irruptionem minitantem commodè repellit Oceanum.

XVI. In hoc brachio, quæ intermissione Uxellæ amnis, Heduorum regioni protenditur, sita erat regio Cimbrorum, utrúmne verò modernum Walliæ nomen dederint, an verò antiquior sit Cimbrorum origo? non æque constat. urbes illis præcipuæ Termolus & Artavia. visuntur hic, antiquis sic dictæ, Herculis columnæ, & non procul hinc insula Herculea. sed à fluminis Uxellæ finibus continuum procurrit montium jugum, cui nomen Ocrinum, extremumque ejus ad promuntorium ejusdem nominis extenditur.

XVII. Ultra Cimbros extremum insulæ angulum incolebant Carnabii, unde forsitan, quod hodieque retinet nomen, obtinuit Carnubia. urbes habebant Musidum & Halangium. cum verò has olim desertas propemodum & incultas Brittaniæ partes Romani nunquam salutaverint, minoris omnino momenti urbes eorum fuisse videntur, & Historicis propterea neglectæ, Geographis tamen memorantur promuntoria Bolerium & Antivestæum.

XVIII. Memoratis modo populis in littore Oceani austrum versus affines ad Belgas-Allobroges sedem habebant Damnonii, gens omnium validissima, quæ ratio movisse videtur Ptolemæum, ut totum hunc terræ tractum, qui in mare brachii instar prætenditur, illis adscripserit. urbes habebant Uxellam, Tamaram, Volubam, Ceniam omniumque matrem Iscam, fluvio cognomini imminentem. fluvii apud ipsos præcipui memorati modo Isca, Durius, Tamarus atque Cenius. ora eorum maritima promuntoria exhibet tria, de quibus mox paulò dicemus. hanc regionem, utpote metallis abundantem, Phænicibus, Græcis & Gallis mercatoribus probe notam fuisse constat. hi enim ob magnam, quam terra ferebat, stanni copiam eò sua frequenter extendebant negotia; cujus rei præcipua sunt documenta supra nominata tria promuntoria Helenis scilicet, Ocrinum & Κριοῦ μέτωπον ut & nomina civitatum, Græcam Phœniciamque originem redolentia.

XIX. Ultra brachium in Oceano sitæ sunt insulæ Sygdiles, quæ etiam Oestrominides & Cassiterrides vocabantur, dictæ.

XX. Cum prænominatis Damnoniis Belgisque conjunctis XXX. prœlia commisisse narratur valentissimus ille Imperator Vespasianus. decem hi ad australes Thamesis & Sabrinæ ripas habitantes populi, à Romanis sensim subacti, eorumque regiones in provinciæ formam redactæ, quæ BRITTANIA PRIMA fuit appellata, cum hic fuerit in istis terris primus Romanorum victoriæ fructus.