¶ XXI. Succedit ordine BRITTANIA SECUNDA quæ à prioribus, interfluente Sabrina amne, discernitur. à provincia autem Flavia, tum memoratus amnis, tum Deva fluvius eandem sejungit, reliquum cingitur à mari Interno. Hæc erat celebrata illa regio Silurum, tribus validissimis habitata populis, quos inter præ reliquis celebres Silures propriè sic dicti, quam ab ora relicta turbidum Sabrinæ fretum distinguit. cujus homines, ut eruditissimus Solinus est author, etiam nunc custodiunt morem vetustum, nundinas ac nummum refutant, dant res & accipiunt; mutationibus necessaria potiùs, quam pretiis parant. Deos percolunt, scientiam futurorum pariter viri ac fœminæ ostendunt.

XXII. Civitates Silurum, Sariconium, Magna, Gobaneum & Venta, eorum caput, fuerunt. Iscæ verò, flumini imminentem urbem cognominem, tenebat Romanorum Colonia, ibique per annos plures secunda legio, quæ Augusta aliàs vocabatur, stationem habebat, donec Valentiam & Rhutupin transferebatur. hæc erat provinciæ Secundæ primaria Romana.

XXIII. Olim ac diu potens erat hæc Silurum regio, sed, cum eam regno Charaticus tenuit, longe potentissima. hic continuis novem annis, omnia Romanorum arma pro ludibrio habita, sæpe evertit, donec de illo, conjunctis viribus Romanos aggressuro, triumphavit Legatus Ostorius. Charaticus enim, prœlio evadens, auxiliumque à vicinis Regibus petens, per astutiam matronæ Romanæ Carthismandvæ cum Rege Brigantiæ Venutio nuptæ, Romanis deditus est. post id temporis masculè tantum suam ipsius ditionem idem ille populus defendit usque dum à Varionio spoliatus, ac tandem à Frontino devictus in formam Romanæ, cui BRITTANIA SECUNDA, ut supra meminimus nomen erat, provinciæ suum redigi pateretur imperium.

XXIV. Duæ aliæ sub Siluribus gentes fuere, primum Ordovices, qui in septentrionali versus insulam Monam: & deinde Dimeciæ, qui in extrema versus occidentem partem degebant, ubi promuntorium quod Octorupium nuncupatur, unde in Hyberniam transitus XXX. milliarium. Dimeciarum urbes Menapia, & primaria Muridunum. Lovantium verò sibi habitandum vendicaverant Romani. ultra hos & Silurum terminos siti Ordovices, quorum urbes Mediolanum & Brannogenium. Sabrina in montibus illorum oriunda majoribus tribus Brittaniæ fluviis meritò accensetur, addito nempe Thamesi & Tavo. elucet imprimis in historia nomen Ordovicum ob sumtam de inclutissimi ipsorum Regis captivitate vindictam. hinc enim toties redactum in angustias exercitum Romanorum tam misere vexarunt, ut de illorum ferè imperio in hac regione actum fuisset, ni in tantæ cladis vindictam postea surrexisset Dux Agricola, qui, victricia circumferens arma, totam quoque hanc gentem subjugavit, maximamque partem ferro delevit.

XXV. Huc quoque referendum illud, quod à septentrione Ordovicum situm, ab Oceano alluitur, territorium, cum illorum regimini aliquandiu fuerit subjectum, hoc certo constat, quod illum Cangiani quondam inhabitaverint tractum, quorum urbs unica Segontium, promuntorio Cangano vicina. incluta hæc erat civitas, freto Meneviaco, contra Monam, religiosissimam insulam, ubi olim Druides habitâre, adjacet. in hac insula plurima sita erant oppida, tota autem insula in circuitu LX. m. p. ferè complectitur, atque, ut refert Plinius, à Camaloduno colonia CC. m. p. abest. fluvii apud ipsos Tosibus, qui & Canovius; pro terminis verò erat utraque Deva. in hac vero regione mons Eriri celsissimus maxumusque invenitur. Ordovicia una cum Cangiorum Carnabiorumque regionibus, ni fama me fallit, nomine Genaniæ sub Imperatoribus post Trajani principatum inclarescebat.

¶ XXVI. Ordo jam ad illam nos deducit provinciam, quæ FLAVIA Romanis vocata, unde verò hoc nomen acceperit, utrum à matre Constantini Magni Flavia Julia Helena, ex his terris oriunda? an verò à Romanorum familia Flavia? quominus determinari possit, obstat injuria temporum, quæ nobis invidet genuina quæ huc facerent antiquitatis monumenta.

XXVII. Ad fluvium Devam primò siti erant Carnabii, quibus habitatæ fuerunt Benonæ, Etocetum, Banchorium, monasterium totius insulæ celeberrimum, quod in contentione Augustini eversum, non postea resurrexit, & reliquarum mater Uriconium, quæ, inter Brittaniæ civitates maxumas, nomen possidebat. in extremo hujus terræ angulo flumini Devæ imminebat cognominis Romanorum colonia Deva, opus vicesimæ legionis, quæ Victrix dicebatur, & olim illius erat regionis tutela. hæc eadem esse existimatur quæ jam West-Chester vocatur.

XXVIII. Infra nominatos regnum Cassium à Rege Ptolemæo Catieuchlani appellatum extendebatur, aut Respublica potius, quæ ex binis gentibus coaluerat. harum, quæ Sabrinæ proxima, vocabatur Dobuni, vel, ut Dio celeberrimus scriptor annalibus inseruit, Boduni. apud hos oritur flumen Thamesis & deinde longo spatio per fines Heduorum, Attrebatum, Cassiorum, Bibrocorum, Trinobantum, & Cantiorum citatus fertur, & Oceanum Germanicum influit, urbes Dobunorum erant Salinæ, Branogena, ad sinistram Sabrinæ ripam, Alauna, & cui reliquiæ nomen laudemque debent, Corinum, urbs perspicabilis, opus, ut tradunt, Vespasiani Ducis. Glevum verò, in extremo regni contra regionem Silurum situm, Romana tenebat colonia, quam deduxit Claudius Cæsar, ut scriptores de istis temporibus affirmant. finitimi illis Cassii, quorum urbes Forum Dianæ & Verulamium. cum verò hæc ad municipiam dignitatem à Romanis evecta, ejus præ aliis urbibus eminentia illis omnino adscribenda. his natus erat D. Albanus Martyr. hæc civitas ruina Camaloduni, Londiniique, in seditione à Bondvica excitata, cujus in annalibus mentionem facit eruditissimus Tacitus, involuta erat. hi Cassii olim, præ cæteris insulæ gentibus, caput extulere, atque cum inclutissimo eorum Rege Cassibellino (cui non paucæ nationes fuere tributariæ) Dictator Cæsar multos eosdemque gravissimos, sub readventum ipsius in hanc insulam, habuit conflictus, sed ab eadem ille gente cum Siluribus conjuncta fugatus, unde & emendatissimus Lucanus:

Territa quæsitis ostendit terga Britannis.

adventante autem ipso Imperatore Claudio, omnes cum vicinis fracti sunt, eorumque regio in formam Romanæ provinciæ redacta, nomineque, CÆSARIENSIS, & postea FLAVIA, nuncupata.