XXXIX. His occidentaliores ad Oceanum siti erant Selgovæ, eorumque urbes Corbantorigum, Uxellum & Trimontium, quam tamen sat diu tenuit præsidium Romanorum, quod antiqua memorant monumenta. hujus regionis fluvii præcipui fuerunt Novius, Deva &, ex parte, Ituna.

XL. Ultra Devam, nuper dictam, ad Oceani quoque oram in extrema insulæ parte, Hyberniam versus, Novantes siti erant. apud quos celebris illa Novantum chersonesus, Hybernia distans milliaria XXVIII. hæc inter cuncta Brittaniæ promuntoria maxumè borea antiquis credebantur, juxta verò, æque ac illi, causam non video. metropolis horum Lucophibia, aliàs Casæ candidæ. fluvii verò Abrasuanus, Jena &, ad orientem regionis terminus, Deva.

XLI. Supra Novantes, Selgovas & Gadenos, interveniente montium Uxellorum serie, habitabant Damnii, prævalens quidem natio, sed quæ condito muro non parvum regionis suæ tractum amisit, à Caledoniis subjugatum & spoliatum. præter illud quod murum tuebatur præsidium Vanduarium tenebat Romanus miles.

XLII. Hic Brittania, rursus quasi amplexu Oceani delectata, angustior evadit, quam alibi, idque ob duo ista rapidissima, quæ infunduntur, æstuaria Bodotriam scilicet & Clottam. contractus hic Isthmus ab Agricola Legato primùm præsidio munitus erat. alium murum, in historiis nobilissimum, erexit imperator Antoninus, ad XXXV. circiter milliaria protensum; ut hoc medio barbarorum sisteret incursiones, qui & ab Ætio Duce demum reparatus est, undecimque firmatus turribus. has verò regiones pro illa habeo provincia, quæ per victoriosam Romanorum aciem sub Imperatore Theodosio revocata, atque in honorem Imperatoris, tunc ad clavum imperii sedentis, VALENTIANA dicta putatur.

¶ XLIII. Extra murum sita provincia VESPASIANA. hæc est Caledonia regio, à Romanis nimiùm quantum & desiderata militibus, & incolis valde defensa. negotium, cujus amplam historiæ Romanæ, aliàs nimis de istiusmodi rebus silentes, mentionem faciunt. hic fluvium Tavum conspicere licet, qui longo cursu regionem in duas quasi partes dissecare videtur. hic quoque arduum atque horrendum jugum Grampium offendimus, quod provinciam istam bifariam secabat. atque hæc eadem erat regio, quæ, à commisso inter Agricolam & Galgacum prœlio, Romanis utilissimo, famam in annalibus habet insignem. hi vires eorum veteresque castramentationes hodieque magnitudo ostendit mœnium, nam in loco ubi ingens supradictum prœlium habitum erat, quidam ordinis nostri, hanc viam emensi, affirmant, se immania vidisse castra, aliaque argumenta Taciti relationem confirmantia.

XLIV. Nationes verò, Romanis hic subjectæ, ordine jam sequentur. ultra Isthmum, atque ad Tavum, gens erant Horrestii, quorum urbes, post prætenturam quidem exstructam, prius enim Damniis accensebantur, fuerunt Alauna, Lindum, &, re non minus quam nomine reliquis gloriosior, Victoria, ab Agricola ad flumen Tavum XX. milliaria ab ejusdem in mare exitu ædificata, memoriæ proditum dicunt.

XLV. Supra hos ultra Tavum, qui limites constituit, erant Vecturones, sive Venricones, quorum urbs primaria Orrea, fluvii verò Æsica & Tina.

XLVI. Oceani littus, ultra horum fines, accolebant Taixali, his urbium princeps Divana, fluvii autem Deva & Ituna. pars Grampii montis, quæ, ut promuntorium, late se in Oceanum, quasi in Germaniæ occursum, extendit, ab illis nomen mutuatur.

XLVII. His contermini ad occidentem, interveniente montium Grampiorum serie, exstitêre Vacomagi, qui amplissimam regionem tenebant, quorum urbes Tuessis, Tamea & Banatia. Romanorum autem statio, simulque provinciæ urbs primaria, erat, ad ostium fluvii Varar in littore situm, Ptoroton. notiores hujus regionis fluvii præter Vararem, qui provinciam terminabat, fuerunt Tuesis & Celnius.

XLVIII. Infra Vacomagos Tavumque habitabant Damnii-Albani. gentes parum notæ, & intra lacuum montiumque claustra plane reconditæ.