CAPUT VIII.
LUSTRAVIMUS jam Albionem, disitæ non procul inde Hyberniæ, eadem, quâ hactenus usi fuimus brevitate, descriptionem daturi.
II. Hybernia omnium, post Albionem dictam nuper, maxumè est ad occidentem quidem sita, sed, sicut contra Septemtriones ea brevior, ita in meridiem sese trans illius fines plurimum protendens, usque contra Hispaniæ Tarraconensis septentrionalia, quamvis magno æquore interjacente, pervenit.
III. Mare, quod Brittaniam & Hyberniam interfluit, undosum & inquietum est, toto, ut author est Solinus, anno, non nisi æstivis pauculis diebus, navigabile. in medio inter ambas insula est, quæ olim appellabatur Monœda, nunc autem Manavia.
IV. Hybernia autem, & sui status conditione, & salubritate ac serenitate aëris, multum Brittaniæ præstat, ut opinatur Beda, ita, ut rarò ibi nix plus quam triduaria remaneat, nemo propter hiemem aut fœna secet aut stabula fabricet jumentis.
V. Nullum ibi reptile videri solet, nullæ viperæ aut serpentes valent. nam sæpe illò de Brittania allati serpentes mox, ut proximante terris navigio odore aëris illius adtacti fuerint, intereunt. quin potiùs omnia penè, quæ de eadem insula sunt, contra venenum valent. denique vidimus, quibusdam à serpente percussis rasa folia codicum, qui de Hybernia fuerunt, & ipsam rasuram aquæ imissam ac potui datam talibus protinus totam vim veneni grassantis totum inflati corporis absumsisse ac sedasse tumorem.
VI. Dives lactis & mellis insula, nec vinearum expers, piscium volucrumque, sed & cervorum caprearumque venatu insignis, ut author est venerabilis Beda.
VII. Cultores ejus, inquit Mela, inconditi sunt & omnium virtutum ignari, magis quam aliæ gentes, aliquatenus tamen gnari pietatis ad modum expertes. gens inhospita & bellicosa à Solino Polyhistore dicti sunt. sanguine interemptorum hausto prius victores vultus suos oblinunt. fas ac nefas eodem animo ducunt. puerpera, si quando marem edidit, primos cibos gladio imponit mariti, inque os parvuli summo mucrone, auspicium alimentorum leviter insert, & gentilibus votis optat, non aliter quam in bello & inter arma mortem oppetat. qui student cultui, dentibus mari nantium belluarum insigniunt ensium capulos, candicant enim ob heburneam claritatem. nam præcipua viris gloria est in armorum splendore.
VIII. Agrippa, geographus Romanus, longitudinem Hyberniæ DC. millia passuum esse, latitudinem verò CCC. statuit XX. olim gentibus habitata, quarum XIIX. littus tenebant.
IX. Hæc autem propria Scottorum patria erat, ab hac egressi, tertiam in Albione Brittonibus & Pictis gentem addiderunt. sed non idem cum magno authore Beda sentio, qui Scottos peregrinos esse affirmat. nam, ut existimo, suam ex Brittania non procul sita originem duxerunt, inde trajecisse, atque in hac insula sedes occupasse, fidem faciunt authores. certissimum verò est Damnios, Voluntios, Brigantes, Cangos aliàsque nationes origine fuisse Brittanicâ, quæ eò postea trajecerunt, postquam, vel Divitiacus, vel Claudius, vel Ostorius, vel Duces alii victores illis domi tumultum fecerant. pro ulteriori argumento inservit lingua antiqua, quæ cum antiqua illa Brittanica & Gallica non parum consonat, id quod omnibus, utriusque linguæ gnaris satis planum videtur.