X. Septentrionali Hyberniæ lateri obtenditur Oceanus Deucaledonicus. orientale tegunt Vergivus & Internus. Cantabricus verò australe, uti occidentale magnus ille Brittanicus, qui & Athlanticus Oceanus, quem nos quoque ordinem secuti dabimus insulæ & præcipuorum in illa locorum descriptionem.
XI. Illud, quod ab Oceano Deucaledonico alluitur, hujus insulæ latus habitabant Rhodogdii, cujus metropolis Rhobogdium erat, in quorum orientali regione situm erat ejusdem nominis promuntorium, in occidentali, Boreum promuntorium. fluvii verò Banna, Darabouna, Argitta & Vidua, austrum versus à Scottis ipsos separabant montes.
XII. Infra promuntorium Boreum littus Brittanici maris ad Venicnium usque caput incolebant gentes Venicniæ, quibus nomen debent ab illis dictæ vicinæ insulæ Venicniæ, inferius ad ostium usque Rhebii fluminis, quarum metropolis Rheba. infra Rhebeum Nagnatæ habitabant ad Libnium usque, quorum celebris erat ejusdem nominis metropolis. Austrum versus in recessu sinus Ausobæ siti erant Auterii quibus urbium caput erat ejusdem nominis. Inferiorem ejusdem regionis partem occupabant Concangii, ad quorum fines austrum versus manabat Senus, amplus omnino fluvius, cui adjacebat urbium primaria Macobicum. in angustum heic apicem coarctata desinit Hybernia. prope Austrinum promuntorium, ad flumen Senum, sedes habebant Velatorii quorum metropolis Regia, fluviusque Durius. Lucani verò habitabant, ubi Oceano miscetur fluvius Ibernus.
XIII. Ultra Austrinum meridionale insulæ latus ab eodem promuntorio ad Sacrum usque extremum tendebat. Ibernii ad illud habitabant, quibus metropolis Rhufina. hinc fluvius Dobona, ac deinde Vodiæ cum promuntorio ejusdem nominis, quod promuntorio Albionis Antivestæo obvertitur, distans inde milliaribus CXXXXV. non procul inde Dabrona fluvius Brigantum regionis terminus, qui fines regionis fluvium Brigas & urbem habebant Brigantiam.
XIV. Pars hujus insulæ, à Sacro promuntorio ad Rhobogdium usque extensa, Orientalis censetur. habitantes supra promuntorium Sacrum Menapii, primariam habebant ejusdem nominis urbem ad fluvium Modonam. hinc ad Menapiam, in Dimetia sitam, XXX. milliaria numerantur, ut Plinius refert. harum unam, quam nam verò incertum, patriam habebat Carausius. ultra harum terminos metropolin Dunum habebant Cauci, quorum fines alluebat fluvius Oboca. Teutonicæ binas has nationes originis esse extra dubium est. incertum verò quo tempore primùm in has terras eorum majores trajecerint. brevi ante Cæsaris in Brittaniam transitum id contigisse maxumè videtur probabile.
XV. Eblanæ ulterius habitabant, primariam verò ad Lœbium flumen habentes Mediolanum. Septentrionali viciniores Voluntii civitatem habebant Lebarum, fluvios autem Vinderum & Buvindam. superiorem his insulæ partem, Rhobogdiis affinem, tenebant Damnii, his urbium caput Dunum, ubi sepulti creduntur D. Patricius, D. Columba & D. Brigitta, eodem tumulo reconditi.
XVI. Restat jam, ut eorum, qui interiorem hujus insulæ partem habitabant, populorum mentio injiciatur. contermini Caucis & Menapiis, supra Brigantes autem, incolebant Coriondii, reliquam insulæ partem Scotti habebant, quibus Scotiæ nomen tota exinde debet. plures inter, quas illi habebant. civitates præ cæteris innotuerunt tantum duæ, quarum ad nos pervenit memoria. altera Rheba ad flumen & lacum Rhebium, Ibernia altera, sita ad orientale Seni fluminis latus.
XVII. Non possum non hoc loco monere Damnios, Voluntios, Brigantes, & Cangianos omnes fuisse Brittanicæ originis nationes, quæ, cum vel ab hoste finitimo non daretur quies, vel tot tantaque exigerentur tributa, quibus solvendis se impares intelligerent, sensim, novas quæsituræ sedes, in hanc terram trajecerant. dictum jam antea de Menapiis, Chaucis, nec de iis, quæ offeruntur ulterius, plura occurrunt, quibus tutò fides potest haberi. refert quidem, Augustæ historiæ scriptor, Tacitus, quod pluribus, quam Albion, peregrinis Hybernia fuerit frequentata. at, si res ita revera se habuisset, vix dubitandum videtur, plura nobis de statu Hyberniæ & fide digniora Veteres fuisse relicturos. relicturoque jam michi descriptionem Hyberniæ non abs re fore videtur docere, hanc, non armis, sed metu tantum sub Romanorum redactam fuisse imperium. quin potius Regem Ptolemæum in secunda Europæ tabula, aliosque veterum inclutissimorum geographorum in situ illius delineando errasse, utpote qui hanc non solum justo longius à Brittania, sed etiam prorsus à parte boreali provinciæ Secundæ, statuerunt; id quorum ex ipsorum libris & Tabulis huc spectantibus patet abunde.
XVIII. Super Hyberniam sitæ erant Hebudes, V. numero, quarum incolæ nesciunt fruges, piscibus tantum & lacte viventes. Rex unus est, ut scribit Solinus, universis. nam quotquot sunt, omnes angusto interluvio dividuntur. ille Rex nichil suum habebat, omnia universorum. ad æquitatem certis legibus adstringitur, ac, ne avaritia à vero rectoque eum seduceret, discebat ex paupertate justitiam, utpote cui nichil esset rei familiaris, verum alitur è publico. nulla illi dabatur fœmina propria, sed per vicissitudines, in quamcunque commotus fuisset, sibi vendicat usurariam, unde ei nec votum, nec spes conceditur liberorum. de Hebudibus hisce nonnulli scripserunt. dies continuos XXX. sub bruma esse noctem, sed Dictator Cæsar nichil de eo, studiose licet inquirens, reperiebat, nisi, quod certis ex aqua mensuris breviores fuisse noctes quam in Gallia intellexerit.
XIX. Secundam à continenti stationem Orcades præbent, quæ ab Hebudibus porrò, sed erroneè, sunt VII. dierum totidemque noctium cursu, ut scripserunt nonnulli, numero XXX, angustis inter sese deductæ spatiis, vacabant homine, non habebant sylvas, tantum junceis herbis horrescentes. cætera earum nil nisi arenæ & rupes tenent, ut ego, ex Solino cum aliis colligi posse, habeo persuasum.