VI. Mox Avitus Didius Gallus parta à prioribus continuit, paucis admodum castellis in ulteriora permotis, per quæ fama aucti officii quæreretur.

VII. Didium Verannius excepit, isque intra annum exstinctus est.

VIII. Suetonius hinc Paulinus biennio prosperas res habuit, subactis nationibus, firmatisque præsidiis, quorum fiducia Monam insulam, ut vires rebellibus ministrantem, aggressus terga occasioni patefecit. namque Legati absentiâ remoto metu Brittones accendere, atque Bonduica, generis Regii fœmina, duce, sumpsere universi bellum; ac sparsos per castella milites consectati, expugnatis præsidiis, ipsam coloniam invasere, ut sedem servitutis, nec ullum in barbaris sævitiæ genus omisit ira & victoria. quod, nisi Paulinus, eo cognito provinciæ motu prosperè subvenisset amissa Brittania foret, quam unius prœlii fortuna veteri patientiæ restituit. tenentibus arma plerisque, quos conscientia defectionis, & proprius ex Legato timor agitabat.

IX. Hic cum egregius cætera, arrogantes in deditos & ut suæ quoque injuriæ ultor. durius consuleret; missus Petronius Turpilianus tanquam exorabilior & delictis hostium novus, eoque pœnitentiæ mitior, compositis prioribus, nichil ultra ausus, Trebellio Maximo provinciam tradidit.

X. Trebellius segnior & nullis castrorum experimentis, comitate quadam curandi, provinciam tenuit. Didicere jam barbari quoque Brittones ignoscere vitiis blandientibus. & interventus civilium armorum, præbuit justam segnitiæ excusationem. sed discordia laboratum, cum assuetus expeditionibus miles otio lasciviret. Trebellius fuga ac latebris vitata exercitus ira, indecorus atque humilis, præcariò mox præfuit, ac velut pacti, exercitus licentiam, Dux salutem. hæc seditio sine sanguine stetit.

XI. Nec Vectius Bolanus manentibus adhuc civilibus bellis agitavit Brittaniam disciplina. eadem inertia erga hostes similis petulantia castrorum: nisi quod innocens Bolanus & nullis delictis invisus charitatem peraverat loco authoritatis.

XII. Sed ubi cum cætero Orbe, Vespasianus & Brittaniam recuperavit, magni Duces, egregii exercitus, minuta hostium spes: & terrorem statim intulit Petilius Cerealis, Brigantum civitatem, quæ numerosissima provinciæ totius perhibetur, aggressus. multa prœlia & aliquando non incruenta: magnamque Brigantum partem aut victoria amplexus, aut bello.

XIII. Sed cum Cerealis quidem alterius successoris curam famamque obruisset, sustinuit quoque molem Julius Frontinus, vir magnus quantum licebat, validamque & pugnacem Silurum gentem armis subegit; super virtutem hostium locorum quoque difficultates eluctatus.

XIV. Successit huic Agricola, qui non solum acquisitam provinciæ pacem constituit, sed etiam annos septem plus minus continuis Caledonios, cum bellocissimo Rege ipsorum Galgaco, debellavit. quo facto Romanorum ditioni gentes non antea cognitas adjunxit.

XV. Majorem verò Agricolæ gloriam invidens Domitianus, domum eum revocavit, Legatumque suum Lucullum in Brittanias misit, quod lanceas novæ formæ appellari Lucculeas passus esset.