Scotica ne Pictum tremerem, ne littore toto

Prospicerem dubiis venturum Saxona ventis.

38A. M. MMMMCCCCXI. Occupata à Gothis est Roma, sedes quartæ & maxumæ Monarchiarum, de quibus Daniel fuerat vaticinatus, anno milesimo centesimo sexagesimo quarto suæ conditionis. ex quo autem tempore Romani in Brittania regnare cessarunt, post annos ferme CCCCLXV. ex quo Julius Cæsar eandem insulam adiit.

39A. M. MMMMCCCCXLVI. Recedente à Brittaniis legione Romana, cognita Scotti & Picti reditus denegatione, redeunt ipsi, & totam ab aquilone insulam pro indigenis muro tenus capescunt nec mora, cæsis, captis, fugatisque custodibus muri & ipso interrupto, etiam intra illum crudelis prædo grassatur. mittitur epistola lachrymis ærumnisque referta ad Romanæ potestatis virum Fl. Ætium, ter consulem, vicesimo tertio Theodosii Principis anno petens auxilium, nec impetrat.

CAPUT II.

VERITATEM, quoad fieri licuit, sectatus fui, si quid occurrat fortè, illi non exactè congruum, illud michi ne imputetur vitióve vertatur rogo. me enim ad regulas legesque Historiæ sollicitè componens, ea bona fide collegi aliorum verba et relationes, quæ sincera maxumè deprehendi & fide dignissima. ad cætera præter Elenchum Imperatorum Legatorumque Romanorum, qui huic insulæ cum imperio præfuerunt, amplius quidquam expectare nolit Lector, quocúmque meum opus finiam.

II. Igitur, primus omnium Romanorum Dictator Julius cum exercitu, principatu Cassibellino, Brittaniam ingressus, quamquam prospera pugna terruerit incolas, ut Tacitus refert, ac littore potitus sit, potest videri ostendisse posteris, non tradidisse.

III. Mox bella civilia, & in rempublicam versa principum arma, ac longa oblivio Brittaniæ etiam in pace. consilium id Augustus vocabat, Tiberius præceptum. agitasse Caligulam de intranda Brittania satis constat, ni velox ingenio, mobilisque pœnitentia, & ingentes adversus Germaniam conatus frustra fuissent.

IV. Claudius verò Brittaniæ intulit bellum, quam nullus Romanorum post Julium Cæsarem attigerat, transvectis legionibus auxiliisque, sine ullo prœlio ac sanguine, intra paucissimos dies partem insulæ in ditionem recepit. deinde misit Vespasianum, adhuc in privata vita, qui tricies & bis cum hoste conflixit. duas validissimas gentes cum Regibus eorum, XX. oppida & insulam Vectem, Brittaniæ proximam, imperio Romano adjecit. reliquas devicit per Cnæum Sentium & Aulum Plautium, illustres & nobiles viros, & triumphum celebrem egit.

V. Subinde Ostorius Scapula, vir bello egregius, qui in formam provinciæ proximam partem Brittaniæ redegit. addita insuper veteranorum colonia Camalodunum. quædam civitates Cogiduno Regi donatæ. is ad Trajani usque Principatum fidelissimus mansit, ut Tacitus scribit.