Debe de haber equivocación en la fecha de su nacimiento, que Morejón y otros fijan en 1573.
El Florando de Castilla fué reimpreso por D. Adolfo de Castro en el tomo de Curiosidades bibliográficas de la colección Rivadeneyra.
[420] Completaré la cita con el final de este pasaje, que en la pág. CI omití por tener aquí lugar más propio:
«Eruditio non est expectanda ab hominibus (los autores de libros de caballerías), qui ne umbram quidem eruditionis viderant; jam quum narrant, ¿quæ potest esse delectatio in rebus, quas tam apertè et stultè confingunt? hic occidit solus viginti, ille triginta; alius sexcentis vulneribus confossus, ac pro mortuo jam derelictus, surgit protinus, et postridie sanitati viribusque redditus, singulari certamine duos Gigantes prosternit; tum procedit onustus auro, argento, serico, gemmis, quantum nec oneraria navis posset portare. ¿Quae insania est, iis duci aut teneri? Deinde argutum nihil est, praeter quaedam verba ex penitissimis Veneris scriniis deprompta, quæ in tempore dicuntur ad permovendam, concutiendamque quam ames, si fortè sit paullo constantior: si propter hæc leguntur, satius erit libros de arte lenonia (sit honos auribus) scribi; nam in aliis rebus; ¿arguta quæ possunt proficisci ab scriptore omnis bonae artis experte? Nec ullum audivi afirmantem illos sibi libros placere, nisi qui nullos attigisset bonos; et ipse interdum legi, nec ullum reperi vel bonae mentis, vel melioris ingenii, vestigium (tomo IV de la ed. de Valencia, p. 87).
Se ve que además del peligro moral, lo que preocupaba á Vives y á la mayor parte de los sabios de su tiempo contra los libros de caballerías era la ignorancia de sus autores, ingenios legos la mayor parte y ayunos de cultura clásica.
[421] Hablando de la aridez de las crónicas y compilaciones historiales de su tiempo, dice que muchos se retraían de leerlas por lo pesado de su estilo, y se daban á la vana lección de los libros fabulosos de caballerías:
«Idcirco nec eos, nisi homo curiosus legit, et cognoscendi temporum cupidus; qui vero relegant, non inveniunt, ut satius ducant libros legere aperte mendaces, et meris nugis refertos, propter aliquod stili lenocinium, ut «Amadisum» et «Florisandum» hispanos, «Loncilotum» et «Mensam Rotundam» gallicam, «Rolandum» italicum; qui libri ab hominibus sunt otiosis conficti, pleni eo mendaciorum genere, quod nec ad sciendum quidquam conferat; nec ad bene, vel sentiendum de rebus, vel vivendum, tantum ad inanem quandam, et praesentem titillationem voluptatis; quos legunt tamen homines corruptis ingeniis ab otio atque indulgentia quadam sui, non aliter quàm delicati quidam stomachi, et quibus plurimum est indultum, saccareis modo et melleis quibusdam condituris sustentantur, cibum omnem solidum respuentes» (De Causis corruptarum artium, lib. II, cap. VI, p. 109 del tomo VI de la edición de Valencia).
[422] Nam et aetas nostra sacerdotem vidit, cui persuasissimum esset, nihil omnino esse falsum, quod semel typis fuisset excusum. Non enim est, ajebat, tantum facinus Reipublicae administros commissuros, ut non solum divulgari mendacia sinerent, sed suo etiam communirent privilegio, quo illa tutius mentes mortalium pervagarentur. Quo sane argumento permotus animum induxit credere, ab Amadisio et Clariano res eas vere gestas, quæ in illorum libris commentitiis referuntur (De locis Theologicis, libro XI, cap. VI).
[423] «Nec de fabulis istis polissimum excrucior, quas modo dixi, quamvis ineruditis, et nihil omnino conferentibus, non dico ad bene, beateque vivendum, sed ne ad recte quidem de rebus humanis sentiendum. Quid enim conferant, merae ac vanae nugae ab hominibus otiosis fictae, a corruptis ingeniis versataes? Sed acerbissimus est dolor, et vix omnino consolabilis, quod dum quidem (utinam tam prudenter, quam ferventer) incommodum hoc rejicere, ac devitare cupiunt non pro fabulis veras et graves historias edunt, id quod esset plebi utilissimum; sed libros mysteriorum ecclesiae plenos, a quibus arcendi profani erant: id quod est, mea quidem sententia, pestilentissimum, eo vero magis, quo vulgus eos libellos securius legit, quia probatos non videt modo a civili magistratu, verum etiam ab iis, qui doctrinæ censores sunt in Christi Republica definiti» (Ib.).
La primera edición de la obra de Locis es de Salamanca, 1563. Sigo el texto de la de Padua, 1734, página 333.