Quæ verò junior Guilielmus Winter, captis octo holcadibus è Lusitaniâ redeuntibus, sale, aromatibus signatoque argento oneratis, commisit, apertè declaratio bellica est. Quantùm verò ad demissionem veli districtumque maris, ridicula omninò narratio est. Classis certè regia codem modo piraticam exercet, quo Cortene et Kerkem et Galli, ipsius et illorum socii.

Videturque regium consilium ista parvi pendere, cùm neque ad probatorias informationes sinat spoliatos, ad demonstranda damna, ad prefatum oratorem accedere, omnesque aut illi obnoxios, aut à quibus ista comprehendi possint, carceri includat, aliquo peregrino pretextu, Baptistamque Sanvictorem à commissione subtrahat ne depredationes factas penitùs ediscat, atque inter illos qui in curiâ istiusmodi rebus moderandis sunt destinati, illustrem admirallium nominaverit, cujus familiaribus et locum tenentibus similis ruina proficiscitur.

Non absimilis injuria, à Johanne Ackins Catholici Regis amicitiæ est inflicta, qui regiâ classe aliquorumque (ut dicitur) consiliariorum ope atque hortatu, quartùm jàm ad Regis potentissimi occidentales ditiones (quæ Indiarum nomine appellantur) expeditionem suscepit contrà fœdera ac regias leges, naves obvias diripiens, oppida expilans et incendens, homines, tàm indigenes quàm Hispanos (in quibus est nobilis Johannes Mendossa nunc in Hibernià asservatus) captivans; quem quidem Ackins oportet tandem punire, aurumque omne atque argentum, cum unionibus atque hominibus restituere, deque aliis etiàm depredationibus, à piratis Anglis et Gallis ex Angliæ portubus exeuntibus factis, integrè omninò satisfacere et mare liberum reddere; protestante in his omnibus prefato oratore, prout ei licet et decet, in superioribus etiàm protestationibus persistente.

Nam non dubitat quin, si Serenissima Regina Dominique Consiliarii pacem pretenderent, ab his injuriis abstinentes, agressionibus istis bellicis direpta, navesque eâ formâ, cum mercibus ac hominibus captas, restitui integrè facerent, invasores acerrimè puniendo, omnia pretereà antè et preter ordinem regiæ proclamationis retenta, statim, prout æquum est, redderent. Quæ quidem non consentit predictus orator, ut detentionis vel quovis alio quesito colore detineantur, diversa enim omninò causa subest.

Oblata nobili Georgio Speake vj aprilis 1569.

XXXIIIe DÉPESCHE

—du dernier jour d'avril 1569.—

(Envoyée par le seigneur Négrier, clerc de Mr. de l'Aubespine.)

Relâche de la flotte de la Rochelle à Douvres et à Rye.—Vains efforts de l'ambassadeur pour empêcher la continuation du voyage.—Départ de la flotte pour Hambourg.—Mémoire présenté à Élisabeth par l'ambassadeur.—Nouveaux griefs de la France contre l'Angleterre.—Plaintes contre les pirates, le défaut de restitution des prises et le voyage de la Rochelle.—Menace est faite de fermer les ports de France aux Anglais, s'il n'est immédiatement pourvu à la répression de la piraterie.—Avis donné par l'ambassadeur d'Angleterre sur la bataille de Jarnac et sur les événements militaires qui ont suivi.—Proclamation d'Élisabeth contre les pirates.