Etsi facundissimus, si copiosus, si eloquens et abundans,

sed, quod scribendi fons est, sapiens es, vir insignis; vides

tamen veritate vincente ac pariter conscientia remordente,

adversus satiricum illum perseverum magistrum Johannem

5de Magduno, nihil te ulterius mutire audere, aut disserere

posse. Ipsius quippe veritatis tanta vis est, ut ei nullius

rhetoris industria sese aequet, illo assentiente, qui dicit:

Veritas manet in aeternum; falsa non durant. Redi ergo

ipsius doctoris et praeceptoris carissimi in gratiam, nec quia

10facile prorupisti verearis. Illico enim cum voles, veniam