impetrando noster eris, modo de resipiscentia tua ex fideli

promissione nullus apud nos scrupulus remaneat. Non enim

latet nos quousque disputandi progrediatur licentia, et quod

disputationi serotinae saepe numero matutina contradicit.

15Scis insuper, vir experte, Originem et una Lactantium erravisse,

et pariter Augustinum, plerosque magni nominis atque

famae alios revocasse doctores. Non igitur pudeat nimis

liberte dicta et attentata obnoxius reparare. Forsitan vero

quae damnas perfunctorie vidisti, nec recenter; quae duo

20maxime judicium perverterunt, ac te praecipitem dederunt