Cum Zoroaster mox omnia dicat ab uno
Igne profecta, Deum, per purum intelligit ignem,
Nam quod habet Celum, Tellus, Mare, Lucidus Aer,
Id Domino rerum penitus manavit ab uno,
Qui Celum et Terram fecit, stellasque micantes,
Quidquid et hec adfert, et quidquid inheret in illo,
Quem gentes primum vocitant, & cuius honorant
Sancta opera, imperium cuius mirabile constat,
Quique intellectum nobis, mentésque beatas
Et que concipiant, et concipiantur ab illo,
Insevit, cum corda hominum scrutetur et unus,
Nec labi à nostro credamus posse capillum
Vertice, quin summus previderit hoc quoque rector,
Quod scriptura docet sacra, que non fallere possit.

Quos Zoroaster Rectores nominat, illos
Demonas integros, stabilésque intelligit, et qui
Usque regant animam, quorúmque obnoxia Morti
Est natura minus, verum immortalis habenda.

Denique cum summum sese rapuisse parentem
Zoroaster ait, sic purum concipe sensum:
Cum Deus omnipotens expers sit finis, et ortus,
At per sese extet, iustúmque piúmque videtur,
Ut se à Demonibus diuiserit omnibus, et non
Ullis ipse sue lumen Deitatis, et altum
Splendorem, purum, primúmque incluserit ignem,
Omnia qui fecit, summum testantia numen,
Et cuius verbo debetur concava moles
Celestis, cuius pictor depingere veram
Formam nemo potest, que in Celo sancta refulget.
Nam quis mortalis queat immortalia pictor
Pingere? cumque alti pietas, clementia, virtus
Sit reverenda patris, cunctorum cumque bonorum
Vere syncerus nobis appareat author,
Horrendum ille metum nobis non admovet unquam,
At monet, ut nobis fiducia firma, tenaxque
Permaneat, qua sidereas migremus in arces.

Que Zoroaster divina arcana reliquit,
Iam pie lector habes, nostris sat lucida Musis,
Alta quibus possit maiestas usque videri
Illius, qui cuncta regit, quibus et bona nostre
Perspicias anime, que summi est Regis imago,
Aethereas tandem cupiens invisere sedes,
Authorem, quo fausta suum videátque, colátque.

Vos ergo afflati mortales numine sancto,
Ex Zoroastri dictis mel sumite sacrum,
Aut mea syncero Legite hec moralia vultu
Carmina, et eterni genitoris dicite laudes,
Qui nihil à nobis quam purum expostulat usque
Obsequium, sanctásque preces, atque intima cordis
Vota pii, mente ergo pia veniamus ad illum.

Commentarii in Zoroastrum Finis.

A Monseigneur d'Aubigny, Lieutenant Particulier de Coignac en Angommois, Sonnet, d'un Poete Francois, en la Recommandation du present oeuvre.

L'opinion jadis de Pythagore
Aux Escoliers servoit d'auctorité,
Tulle facond et plein de gravité
Par eloquence en renom vit encore,

Du Mantouan Poete ores honore
Tout Helicon, le los et dignité,
Vostre Scavoir en tous Droicts limité
Juge prudent, dira pour certain ore,

Que cest Autheur faict aux doctes scavoir,
Que l'oraison, en Poeticq' Scavoir
(D'un don hautain) en cest oeuvre il assemble,