SINCĒRĒ, Sincèrement, loyalement, franchement. Syn. Candide, vere, ingenue, sine fuco, sine fraude, sine assentatione, sine malo dolo, sincera fide, fraterne, genuine, ex animo, ex animi sententia, nihil alicui indulgens. Usus: Sincere tecum agam. Cf. [Simpliciter].

SINCĒRUS, a, um, Pur, sain, fidèle, sincère. Syn. Purus, verus, integer, candidus, apertus. Phras. 1. Sincerus mihi animus est, je suis sincère, je ne veux pas tromper. Animus mihi est apertus, simplex, rectus, candidus; nulla simulatione tectus, purus ab omni fraude. Simulationem, simulandi artificium natura mea consuetudoque respuit. Abest a me simulandi perversum studium; simplicem, apertam veritatem amo; odi artes quibus veritas uti involucro quodam obtegitur; animo sum minime versuto. Cum ingenium meum perspexeris, nihil in me insidiosum aut fallax deprehendes; cum ingenium meum usu cognitum ac perspectum habueris, abesse me ab omni dolo ac fraude; esse me sinceri animi, simplicis ingenii, apertæ voluntatis, rectæ mentis; alienum ab arte fallendi, artificio simulationis agnosces. Cf. [Affectus, a, um]. 2. Sincerum judicium tulit, il a porté un jugement droit. Puram et a favore et odio et integrioris judicii sententiam tulit; rectum animi sensum purumque a partium studiis in dicenda sententia secutus est; litem ex animi sententia diremit; non partium studio, non malevolentia impeditus, ut quarum causas procul haberet, sententiam pronuntiavit dignam viro antiqua virtute ac fide. Cf. [Judicium]. Usus: Amicum mihi ab omni incommodo, detrimento, molestia sincerum integrumque conserva, faites en sorte que mon ami n’éprouve aucun tort, aucun dommage, aucune vexation. Prudens et sincerum judicium videt, quid in quaque re sanum sincerumque sit.

SĬNE, Sans. Syn. Absque, citra, extra. )( Cum. Phras. 1. Sine dubio ita est, cela est ainsi sans aucun doute. Sine controversia; sine ulla dubitatione res ita se habet; dubium mihi non est; nemo in dubium vocaverit, rem ita se habere. 2. Sine metu, sans crainte. Solutus omni timore; motus expers; remoto omni metu; propulso omni metu; metu vacuus; liber ab omni metu. 3. Sine præsidio, sans secours. Nudus amicorum præsidio; nullis amicorum præsidiis munitus; expers humanæ opis; inops auxilii; inops ab amicis; orbus amicorum præsidiis et inops relictus. Usus: Homo sine re, sine spe, sine sede, sine fortunis.

SINGILLĀTIM, Isolément, en particulier, un à un, l’un après l’autre. Syn. Singulatim. )( Generatim. Usus: Singillatim unamquamque rem attingere. Ad pedes omnium singillatim accidit.

SINGŬLĀRIS, e, gen. com. Remarquable, extraordinaire, rare; particulier. Maxime rarus, summus, inauditus, incredibilis, divinus; peculiaris, præcipuus. )( Vulgaris. Adv. Prope. Phras. Factum illud plane singulare est, cette action est tout à fait remarquable. Eximium illud consilii animique et neutiquam vulgatæ laudis; factum elegans ad existimationem, ad memoriam singulare, ad memoriam præcipuum; facinus post homines natos, post hominum memoriam, ex omni memoria præstantissimum. Usus: 1. Vir summus et singularis. Singulari in teamore feror. 2. Proprius, peculiaris, propre, particulier. Sunt quædam in illo singularia quæ in nullum alium convenire possunt, il a certaines qualités qui n’appartiennent qu’à lui.

SINGŬLĀRĬTER, Particulièrement, surtout. Syn. Unice, simpliciter, singulari modo. )( Communiter. Usus: Hunc singulariter semper dilexi.

SINGŬLI, æ, a, Chacun en particulier, chaque, chacun, un à un. Syn. Quisque, unusquisque. Usus: Bini milites in singulas domos. Militibus viritim ac in singulos magnam pecuniam polliceri. Crescit in dies singulos malum. In re publica singulorum dominatus esse optimos, pour les sociétés, l’empire d’un seul est de tous le meilleur.

SINGULTŬS, ūs, m. Sanglot, soupir. Syn. Gemitus. Usus: Fletus cum singultu. Cf. [Fleo].

SĬNISTER, tra, trum, Gauche, à gauche. Usus: A sinistra. Cornu sinistrum, l’aile gauche.