SĬMUL, En même temps, ensemble. Syn. Una, pariter, communiter, cum, in unum. Phras. Simul omnia perdidi, j’ai tout perdu à la fois. Totum repente avolavit; singillatim ac diu collecta, omnia uno tempore effudi; unam feci rerum omnium jacturam; una omnia interiere. Usus: Res quas tecum simul didici. Id signum simul aspectum et probatum est. Simul et illud cogita. Abjice voluntatem simul cum spe discendi, la volonté de.... avec l’espoir de.... Multos modios salis simul edendos esse, ut amicitiæ munus expletum sit, il faut avoir mangé ensemble bien des boisseaux de sel, pour que, etc.

SĬMŬL AC, Aussitôt que, dès que. Usus: Simul ac potero, veniam.

SĬMŬLĀCRUM, i, n. Ressemblance, image, portrait, statue. Syn. Imago, forma, effigies, species, exemplar, idolum. Epith. Æternum, mutum, perantiquum, religiosum, sanctissimum, summum. Usus: Nullum superest simulacrum ac vestigium civitatis. Statuæ ac imagines simulacra sunt corporum, non animorum. Cupidinis simulacrum. Cf. [Imago].

SĬMŬLĀTĒ, En apparence, avec feinte, d’une manière simulée. Usus: Sive ficte et simulate, sive ex animo loquaris.

SĬMŬLĀTĬO, ōnis, f. Artifice, mensonge, faux dehors, dissimulation. Syn. Species simulationis, species quædam assimulatæ virtutis. Epith. Aperta, bella, difficilis, diuturna, ficta, inveterata, periculosa, summa, verbosa, vitiosa. Phras. Virum bonum simulatio non decet, l’homme de bien ne doit pas user de dissimulation. Non cadit in virum bonum simulatio; vir bonus abest ab omni simulandi studio. Aliud sentire, aliud loqui non est ejus qui vir bonus haberi velit. Viri boni non est fingere; artem simulandi qui sequitur, bonorum in numero non est, longe a bonorum consuetudine discedit. Cf. [Astutia]. Usus: Errant, qui simulatione, sermone vultuque ficto stabilem gloriam quærunt. Fronte ac vultu facillime simulatio sustinetur. Simulatio tollit judicium veri illudque adulterat. Summam prudentiam stultitiæ simulatione tegere, cacher une profonde sagesse sous les dehors de la folie. Æquitatis simulatione fallere. Nullæ insidiæ periculosiores quam quæ latent in simulatione officii. Ex omni vita simulatio dissimulatioque tollenda, il faut bannir de la vie la feinte et la dissimulation. Cf. [Simulo], [Fingo].

SĬMŬLĀTOR, ōris, m. Imitateur; dissimulé, hypocrite. Syn. Adulator, assentator. Epith. Studiosus. Usus: Dulcis, faceti, festivi sermonis homo et in omni oratione simulator, qui feint toujours d’ignorer, qui joue l’ignorance.

SĬMŬLĀTUS, a, um, Feint, simulé, faux, apparent. Syn. Assimulatus, fictus, imitatione simulatus, fucatus, adumbratus, fallax, ad fallendum instructus. )( Verus, sincerus. Usus: Ficta omnia celeriter ut flosculi decidunt, nec simulatum quidquam potest esse diuturnum. Amor solers et simulatus. Cf. [Astutus], [Fictus].

SĬMŬLO, as, avi, atum, are, a. Imiter, copier; feindre, dissimuler. Syn. Assimulo, specie simulationis ostento, fingo. Adv. Facile, perbelle, solertius. Phras. 1. Nihil in illo nisi simulatum, tout est simulé en lui. Aliud spe, aliud specie simulationis ostentat; ad speciem et usurpationem virtutis fictus est; adumbrata virtute fallit; nihil in illo nisi fallax; imitatio simulatioque virtutis in fronte, intus scelus tegitur; personatus ambulat; multis simulationum involucris tegitur et quibusdam quasi velis obtenditur; assimulata virtute laudem captat; longe alius est ingenio quam cujus simulationem inducit; alienam personam fert; ex industria factus ad simulationem virtutis et probitatis; probi hominis speciem præ se fert; specie quadam occultat sese et virum frugi assimulat; vultum fingit et imaginem quamdam probitatis, sed quæ cum moribus non convenit. 2. Simula quantum vis, me profecto non falles, dissimule autant que tu veux, tu ne me tromperas pas. Indue quantam vis animo simulationem; frontem sermonemque ad fallendum instrue; præfer quam vis virtutis speciem; mentire fucata, adumbrata, adulterata virtutis specie, quantum vis ac potes; personam quam vis, composito in speciem probitatis vultu, ferre potes, fallere certe et judicium veri tollere non potes. Cf. [Fingo]. Usus: Perbelle simulat. Multa et simulavi invitus, et dissimulavi cum dolore. Furere se simulavit. Hannibal ægrum simulabat, Annibal faisait le malade.

SĬMULTAS, ātis, f. Débats haineux, vifs démêlés, inimitié. Syn. Inimicitia. Epith. Vetus. Usus: Cum aliquo simultates nescio quas suscipere, habere, gerere, exercere, retinere. Simultatem bona fide deponere, se réconcilier, faire trève à ses ressentiments. Cf. [Inimicitia].

SIN, Mais si, si au contraire, si toutefois, sinon. Syn. Si; si non. Usus: Educ tecum omnes, sin minus quam plurimos. Ego ut constitui cras adero: sin utique postridie. Sin autem id non sit ejusmodi, tum vero, etc.