SŎLŪTĬO, ōnis, f. Dissolution; payement, solde. Syn. Repræsentatio pecuniæ, dissolutio. Epith. Necessaria. Usus: Difficillima solutionis tempora. Solutio rerum creditarum. Solutio linguæ, langue déliée, bien pendue, parole facile.

SŎLŪTUS, a, um, Délié, dégagé, libre. Syn. Liber, dissolutus, promptus. )( Alligatus. Usus: Animo esse libero et soluto. Homo solutus cura; somno solutus. A natura ad dicendum satis solutus et expeditus.

SOLVO, is, vi, sŏlūtum, ere, a. Dissoudre, désunir, détacher, séparer, payer; mettre à la voile; résoudre une question. Syn. Persolvo, dissolvo, pendo, dependo, numero, repræsento, pretium do, pecuniam do, satisfacio, reddo, confero, ære alieno exeo vel me libero; explico, enodo; libero. Adv. Omnino, recte, præclare. Phras. 1. Fideliter te solvam, je vous payerai fidèlement. Satisfaciam quamprimum et fidem liberabo; nomina dissolvam; quod spopondi, dependam; cavebo ne solutione dilata mea apud te fides concidat. Arcæ meæ confidito; explicare vel repræsentatione (parata, præsente pecunia) me posse non dubito; ad diem cum fide solvam; pecuniam presentem numerabo; expeditum est unde solvam. 2. Solvere non possum, je ne puis payer. Solvendo non sum; unde solvam non habeo, non suppetit; impedita, nondum explicata est solutio, solvendi ratio; unde satisfaciam non est; expedire nomen non possum sine versura, sans emprunter. 3. Quis solvet? Qui payera? Impensam quis præstabit? Pecuniam quis numerabit, repræsentabit? Pretium quis dabit, persolvet. Cf. [Æs]. Usus: 1. Misimus qui æs alienum, qui pro vectura solveret. Ab aliquo (alicujus nomine) solvere. Solve quod patriæ debes. 2. Explico, enodo, résoudre (un problème), expliquer. Captiosa argumenta solvere. 3. Libero, délier, dégager, affranchir. Legibus aliquem solvere (Vulg. dispensare). Animum metu, curis solvere. Religione solvere civitatem. 4. In re nautica: lever l’ancre, mettre à la voile. Anchoras, oras solvere; portu solvere, quitter le port. 5. Morem, disciplinam solvere, briser la tradition. Cf. [Anxius].

SOMNĬCŬLŌSĒ, Nonchalamment, négligemment. Usus: Somniculose et negligenter aliquid facere.

SOMNĬCŬLŌSUS, a, um, Endormi, nonchalant. Syn. Somni plenus. Usus: Iners, ignava et somniculosa senectus. Cf. [Piger].

SOMNĬO, as, avi, atum, are, a. Rêver, avoir un songe. Syn. Secundum quietem video, in quiete video, in somnis videre videor, in quiete mihi videtur; dormienti, secundum quietem mihi videtur; in somnis cerno. Phras. Somniavi de fratre meo, j’ai rêvé de mon frère. Species fratris mei per somnum, per quietem, in somno mihi oblata est; exagitabat me per somnum species fratris mei, quasi a latronibus circumventi. Nocturna fratris mei quasi a latronibus circumventi imagine confundebar. Per nocturnos visus oblata fratris interfecti species admodum me terruit. Usus: Si ea dormientes agerent quæ somniarent, alligandi essent omnes qui cubitum irent. Cf. [Dormio].

SOMNĬUM, ĭi, n. Songe, rêve. Syn. Nocturnum visum, insomnium, imago nocturna, somnii visum, species per somnum oblata. Epith. Clarum, illustre, recens, verum. Usus: Id mihi somnium objectum est. Somnio stimulatus. Somnia interpretari. Repente, tanquam somnio beatus. Ex earum rerum reliquiis inhærentibus quas vigilans gesserit aut cogitarit, mirabiles exsistant species somniorum, visa mendacia ac falsa, quibus tamen mens, cum languore corporis nec membris nec sensibus uti potest, vehementer concitatur. Animus in vana visa et somnia incidit.

SOMNUS, i, m. Sommeil. Syn. Sopor, quies. )( Vigiliæ. Usus: Vehementer me somnus urget; somnum vix teneo, ne pas tenir de sommeil. Somno me dabo; somnum capiam, videbo, prendre son repos. Arctissimus me somnus complectitur, dormir profondément. Somno opprimor, je suis accablé de sommeil. Curæ mihi somnum adimunt; somno me privant; e somno excitant, suscitant, réveiller, empêcher de dormir. Somnus est perfugium omnium laborum ac sollicitudinum. Nihil morti tam simile quam somnus. Somnus est imago vel simulacrum mortis. Animus per somnum curis vacuus. Cf. [Dormio].

SŎNĬPES, ĕdis, m. Cheval. Vox poet. Syn. Equus.

SŎNĬTŬS, ūs, m. Son, bruit, fracas. Syn. Sonus, cantus. Usus: Hoc sonitu completæ aures obsurduerunt. Verborum inani sonitu fertur ejus oratio, un vain bruit de paroles.