SŬI, SĪBI, SE, De soi, à soi, se, soi. Usus: Nihil malo quam me mei similem esse et illos sui. Sui memoria delectatur.
SŬILLUS, a, um, De porc. Usus: Suilla caro.
SULCO, as, avi, atum, are, a. * Sillonner, labourer. Syn. Sulcos facio, sulcum imprimo; terram in sulcos proscindo.
SULCUS, i, m. Sillon. Usus: Sulcus altius impressus.
SUM, es, fŭi, esse, n. Être, exister, vivre; être là, avoir lieu, coûter. Syn. Ad pretium relata. Consto, valeo. Usus: 1. Frumentum tanti non est, quanti æstimasti. 2. Dego, ago, vivo, moror, versor, habito, être, se trouver, habiter. Totos dies cum illo est. Multum in publico, Athenis solet esse. 3. Intercedo, avoir des rapports, être en relation. Nihil mihi posthac tecum erit. Multum animo est cum corpore. 4. Attinet, spectat, oportet, regarder, concerner. Non est hoc nostri ingenii, vestri auxilii est. Boni viri, boni judicis est, c’est le propre d’un homme de bien, d’un juge équitable. Non erat hoc ejus curare, ce se n’était pas à lui à s’occuper de cela. 5. Cum Dativo varie, être un objet, une occasion, un motif de. Fuit ea res Scipioni vituperationi, invidiæ, maculæ, malo, dedecori, honori, laudi, gloriæ. Tua epistola magnæ mihi molestiæ fuit. 6. Æstimor, ducor, fio, être d’un grand prix. Annibalis nomen erat magna apud omnes gloria. Erat in magna gloria. 7. Habeo, avoir, être en possession de. Cum spe sum maxima, tum etiam majore animo. 8. Sto, être du parti de. Cicero erat a Pompeio, totus erat Pompeii, Cicéron était du parti de Pompée. 9. Cum ablativo laudis vel vituperii. Oraculum illud nunc minore gloria est. Esse mirifico in aliquem studio. 10. Varie. Est quod gaudeas, vous avez de quoi vous réjouir. Erit ubi te ulciscar, il y aura un moment où je me vengerai de toi. Melius est illi.
SUMMA, æ, f. Total, totalité, somme, montant. Syn. Caput, ratio præcipua rei pecuniariæ. Epith. Carior, communis, fatalis, grandis, maxima, vera. Usus: Addendo deducendoque videre quæ reliqua summa fiat. Subducamus summam. Aliquid de summa remittere. Magnam pecuniæ summam conficere. Certam summam præscribere, præfinire. De capite detrahendo, remittendo semper aliquid, summa non maxima fiet reliqua. 2. Ad alias res relata, la totalité, le résumé, l’ensemble. Summam causæ breviter exponere. Summa illuc pertinet ut sciatis. Omnia præcepta ad unam summam referre. In ea re tota judicii summa consistit, le fond de l’affaire en litige. Summam reipublicæ administrare. Ad summam ista sic abire non possunt, en somme, en un mot. Cf. [Summatim].
SUMMĀTIM, Sommairement, superficiellement; en un mot, bref. Syn. Ad summam; in summa; breviter; uno verbo; ne plura; ne pluribus; ne multa; ne multis; quid multa? ne longus sim; ne longum sit; ne longum faciam. Cf. [Breviter].
SUMMĒ, Au plus haut degré, extrêmement, souverainement. Syn. Maxime, summopere. Usus: Summe illud concupivi. Summe illud a te contendo.
SUMMŎPĔRE, Avec le plus grand soin. Syn. Summe, maximopere, summa ope. Cf. [Valde].
SUMMUS, a, um, Le plus haut, le plus élevé, extrême, qui est au sommet. Syn. Amplissimus, perfectus, singularis, incredibilis, in quo summa sunt omnia. )( Infimus. Phras. Tua gloria ad summam pervenit, votre gloire est arrivée à son plus haut degré. Nihil addi jam posse videtur ad tuam gloriam; evasisti in apicem gloriæ; non in secundis jam aut tertiis consistis, sed ad summa pervenisti; ab humili ducta est ad summum gloria tua. Usus: Summum est quo nihil superius. Summus vir et singularis. Summa hieme. In summo aquæ. Summum pectoris. Bacillus a summo inflexus. Ad summum cras, au plus tard demain. Cf. [Perfectus], [Egregius].