ULCĔRĀTUS, a, um, Ulcéré. Syn. Exulceratus.

ULCĔRŌSUS, a, um, Couvert d’ulcères. Syn. Plenus ulceribus.

ULCISCOR, eris, ultus sum, cisci, d. Punir qqn d’une injustice commise, se venger de lui, ou venger l’injure elle-même. Syn. Vindico, punio, persequor, pœnam repeto, injurias persequor, male meritis refero quod debeo, pœnas sumo, expeto. Phras. 1. Nihil laudabilius esse statuo quam injurias non ulcisci, je ne connais rien de plus digne de louange que le pardon des injures. Nihil ad laudem illustrius esse statuo, quam injurias contemnere, oblivisci; injurias ex animo delere; minime persequi; ultione non persequi; de injuria persequenda, referenda nihil omnino cogitare; referendæ injuriæ curam non suscipere; ultionem injuriarum non spectare, non curare; de referenda injuria minimum laborare. In contemnendis, obliviscendis, ex animo evellendis, ex memoria delendis injuriis, oblivione voluntaria conterendis, eximiam sitam esse laudem mihi persuadeo. 2. Ulciscar istam calumniam, je poursuivrai la vengeance de cette calomnie. Calumniam hanc non inultam patiar; pro istis injuriis graviter ulciscar; injuriam hanc certo persequar; gravem me ad calumnias istas vindicem servabo; ultor ero calumniæ; punitor doloris mei; vindicabo quam acerrime maledicta illa; dolorem ex calumnia meum justa ultione explebo; pœnas pro calumnia graves capiam; justus dolor ad repetendas calumniæ hujus pœnas me excitat, nec inultum id, quidquid est, a me auferes. Usus: Meas injurias nondum sum ultus. Ultus est Sylla hujus victoriæ crudelitatem. Ulcisci inimicum, se venger de son ennemi. Transl. Venger qqn. Fratres occisos, patrem justa per arma ulcisci. Quid tam necessarium tenere arma quibus possis te ulcisci lacessitus, ces armes dont on peut se servir, pour se défendre, quand on est attaqué. Cf. [Vindico].

ULCUS, ĕris, n. Ulcère, plaie. Syn. Plaga inveterata et sordida. Usus: Et tu tanquam unguis in hoc ulcere.

ULLUS, a, um, gen. ius, dat. i, Un, quelqu’un, une personne. Syn. Aliquis, unus. Usus: Ullum nummum nemini debeo. Si ulla erit libertas. Sine ullo vel uno metu.

ULTĬMUS, a, um. Le plus éloigné, le plus reculé, extrême, le dernier. Syn. Postremus, extremus, novissimus, summus. Usus: Ex ultimis terris arcessitus. Ab ultimo principio hujus urbis ad hoc tempus.

ULTĬO, ōnis, f. Vengeance. Syn. Vindicta. )( Gratia. Usus: Ultionem parare. Cf. [Ulciscor], [Vindico].

ULTOR, ōris, m. Vengeur. Syn. Vindex, punitor. Usus: Injuriarum nostrarum ultor.

ULTRA, Au-delà, plus loin. Syn. Supra. )( Citra. Phras. Ultra quam constitueram, progressus sum dicendo, j’ai été plus long dans mon discours que je ne m’étais proposé. Longius vagata est oratio; cursus dictionis longius me extulit provexit; fines dicendi longius ac volueram protuli; orationem produxi longius; quantumcumque me retinui, longius tamen oratione lapsus sum; oratio inter præscriptos dicendi fines non consedit. Usus: Ultra quam satis sit angeris, au-delà de la nécessité. Oratio elegans, ut nihil possit ultra, discours on ne peut plus élégant.

ULTRIX, īcis, f. Celle qui venge, vengeresse (poét.). Syn. Vindex.