2. VŎLO, vis, vŏlŭi, velle, a. Vouloir, souhaiter, désirer. Syn. Voluntas est, voluntatem habeo, voluntas mea fert, sententia est, studeo. )( Nolo. Adv. Imprudenter, magnopere, maxime, nequicquam, perverse, plane, recte, non sane, valde, vehementer, etiam atque etiam. Phras. Hoc unum volebat, il ne voulait que cela. Hoc ferebat ejus voluntas; hoc significasse et annuisse videtur; hoc tota animi inductione deposcebat; hoc totis animis volvebat; hoc toto animi ardore cupiebat; hoc optabat; votum hoc erat unicum; hoc spectabat unum; hoc unum cordi erat; huc mentem, huc cogitationes omnes conferebat; hanc unam rationem rerum suarum ingressus erat, inierat; hoc unum in animo erat, in animo habebat. 2. Si ita vis, fiat, per me licet, si vous le voulez, soit, je le permets. Si id æquum censes; si animum induxisti; si tibi certum est, hoc agere; si ea stas sententia; si iis rebus agendis animum injecisti; si huc animum convertis; si tuæ id voluntatis est; si ita libet; si id consilium agitas, fiat quod lubet, nihil repugno. 3. Vult mercaturam facere, il veut devenir marchand. Ad mercaturam se applicat; ad mercaturam se confert; mentem ad mercaturam faciendam appulit; mercaturam facere in animum induxit; novam nunc vitæ ac studiorum rationem suscipit et ingreditur, totusque ad voluntatem mercaturæ faciendæ incumbit, qui mercatum nunquam attigit. Cf. [Cupio], [Desidero], [Statuo]. Usus: 1. Volo omnes bene de me sperare. Quid sibi ista volunt? Que signifie cela? 2. Cupio bene, souhaiter à qqn toute sorte de bonheur. Omnium causa quos commendo velle debeo, je veux du bien à tous ceux que je recommande. Valde ejus causa volo. Cf. [Decerno], [Statuo], [Constituo].

VŎLŌNES, um, m. pl. Esclaves qui, après la bataille de Cannes, s’enrôlèrent d’eux-mêmes; volontaires. Syn. Milites voluntate sequentes.

VŎLŪBĬLIS, e, gen. com. Qui tourne, qui roule. Syn. In orbem incitatus. Usus: 1. Cœlum volubile, le ciel qui tourne sur nos têtes ou sur lui-même. 2. Concitus, rapide, entraînant; inconstant changeant, variable. Volubili et præcipiti quadam dicendi celeritate. Vaga et volubilis et inconstans fortuna. Cf. [Vagus], [Varius].

VŎLŪBĬLĬTAS, ātis, f. Mouvement rapide, circulaire, rotation, tour; en parlant du langage: Rapidité, volubilité. Syn. Volubilis motus, celeritas, incitatio. Epith. Inanis, irridenda, magna. Phras. Magna in eo est linguæ volubilitas, il parle avec une grande volubilité, rapidité, facilité. Expedita et profluens est in dicendo celeritas; lingua incitatius fertur; oratione utitur volubili, celeri, concitata; oratio hominis rapida est et celeritate pene cæcata; fundit orationem mira linguæ verborumque volubilitate et concitatione. Usus: 1. DEUS cœlum ad volubilitatem rotundavit. Verborum, linguæ volubilitas. 2. Celeritas, concitatio, inconstantia, en parl. du sort: Inconstance, légèreté. Fortunæ volubilitas. Cf. [Inconstantia].

VŎLŪBĬLĬTER, Rapidement, avec abondance. Usus: Sæpe in amplificanda re, concessu omnium funditur numerose et volubiliter oratio, souvent dans l’amplification, un accord unanime autorise le discours à se déployer rapidement dans la rondeur des périodes. Syn. Celeriter, incitate.

VŎLŬCER, cris, cre; gen. pl. ĭum, Ailé; prompt, léger, rapide; passager, éphémère. Syn. Volatilis, præceps, incitatus. Usus: O nuntium volucrem! Nihil tam volucre, quam maledictum, rien ne fait plus rapidement son chemin qu’une médisance. Genus dicendi volucre. O spem volucrem!

VŎLŬCRIS, is, f. Oiseau. Syn. Ales, avis, volatilis. Usus: Volucres nidos fingunt ac construunt.

VŎLŪMEN, ĭnis, n. Rouleau de feuilles, manuscrit, livre, ouvrage. Syn. Liber. Epith. Cœleste, maximum, plenum, novum. Usus: Evolvi volumen epistolarum tuarum. Epistolas in volumen referre, redigere. Aliquot jam volumina confecit, effecit Omnia hæc paucis voluminibus continentur. Cf. [Liber].

VŎLUNTĀRĬUS, a, um, Volontaire. Syn. Sponte, ultro, judicio susceptus, ad arbitrium, ad libidinem. )( Invitus. Usus: Voluntaria oblivio. Sunt quidam animi motus voluntarii. Voluntarium facinus. Hominem habuit voluntarium laudatorem. Cf. [Libenter].

VŎLUNTAS, ātis, f. Faculté de vouloir, volonté. Syn. Mens, animus, sensus, arbitrium, consilium, propositum, sententia, institutum, Epith. Abdita, retusa, aliena, offensa populi, alienior ab aliquo, conjuncta inter aliquos, constantissima, depravata, eximia quædam et singularis, fraterna, plena humanitatis et pietatis, grata alicui, minime nova, incredibilis, popularis, jucunda in malis, grata in dolore, liberalis, obstinatior et in iracundia obfirmatior, occulta, perpetua, præclara, omni laude digna. Consceleratæ, nefariæ, diversæ civium, justæ, inanes, ambitiosæ, multæ et perpetuæ, summæ omnium. Phras. 1. Voluntati tuæ parebo, je ferai votre volonté. Obsequar tuis voluntatibus; nihil nisi ex voluntate tua faciam; ero in potestate tua; decretis tuis parebo, morem geram; totum me tibi trado gubernandum; obtemperabo imperiis tuis; nihil nisi de sententia tua acturus sum; tuas ad leges volens veniam, descendam. 2. Idem mihi sensus est, eadem voluntas, j’ai les mêmes sentiments, les mêmes désirs que vous. In eadem tecum voluntate sum; voluntatem eamdem suscepi, habeo; tuis voluntatibus plane assentior; in sententiam tuam pedibus eo. Cf. [Consentio]. Usus: 1. Nec mutabo unquam, nec abjiciam quam cepi voluntatem. Ad voluntatem loqui. Ex voluntate aliquid facere. Aliquo ex voluntate uti. 2. Studium, benevolentia, bonnes dispositions, bienveillance, intérêt, faveur. Civium voluntates propensas sibi bonis artibus conciliare, se concilier les bonnes grâces des citoyens. Voluntates civium conglutinare, copulare, procurer l’union des volontés. Voluntatem suam civitas universa ad Pompeii partes conferebat, aggregabat; voluntatem suam Pompeio profitebatur, declarabat, re præstabat; omnium voluntates ad Pompeium accessere, toute la cité inclinait vers le parti de Pompée. Conserva, retine hanc tuam erga me voluntatem, conservez cette bonne volonté à mon égard. Quam facile mutantur, alienantur, offenduntur hominum voluntates ac studia, bonnes dispositions. De pristina voluntate levi momento remittere, cesser pour un instant de montrer à qqn autant d’amitié. Alienatæ populi voluntates lente recuperantur, reconciliantur, difficilement on recouvre les bonnes grâces du peuple quand on les a perdues. Cf. [Accommodo], [Adjungo].