CANTOR, ōris, m. Chanteur, musicien, poète; acteur. Usus: Leguleius, præco actionum, cantor formularum.

CANTŬS, ūs, Chant. Syn. Symphonia, vocis inflexio. Epith. Dulcior, nauticus, obscurior, quotidianus vocum, lugubres, modici, remissiores. Usus: Tibicines cantus numerosque non suo, sed multitudinis arbitrio moderantur. Cantibus ipsæ bestiæ flectuntur, et consistunt. Fidium nervorumque cantibus ædes totæ personant. Suavitate modulorum aures tenere, cantibus animos impellere, incitare.

CĀNUS, a, um, m. Blanc; vieux; vénérable. Syn. Albus, candidus, canitie venerabilis, aut præmatura canitie deformis.

CĂPĀCĬTAS, ātis, f. Capacité. Syn. Amplitudo, spatium capiendi. Epith. Tanta. Usus: Theatri, vasorum capacitas. Utrum capacitatem in animo putamus esse? Croyons-nous qu’il y ait dans l’âme une espèce de réservoir? (ut putat vulgus et loquitur).

CĂPAX, ācis, omn. gen. Spacieux, ample, étendu. Syn. Quod aliquid capere potest. Usus: Capax domus. Ita capaces sunt aures meæ, ut eas nec Demosthenes impleat.

CĂPĒDO, ĭnis, f. Vase à anses. Vasis genus. Epith. Capedines gratæ. Usus: Capedines et fictiles urnulæ.

CĂPELLA, æ, f. Petite chèvre. Syn. Parva capra. (Vulgus capellam vocat Sacellum, ædiculam sacram, chapelle).

CĀPER, ri, m. Bouc.

CĂPESSO, is, ivi, vel ii, ītum, ere, a. Chercher à prendre, saisir. Syn. Peto, capio. Usus: Rempublicam, magistratum capessere, faire marcher les affaires de l’état, entrer en charge. Quando meliora capesses? Cibum capessere. Fugam capessere, capere. Capessere se domum, se retirer chez soi.

CĂPILLĀTUS, a, um, Chevelu. Adv. Bene capillatus adolescens. Usus: Corpore inculto et squalido capillatior, quam ante.