CERVIX, īcis, f. Cou, tête. Syn. Aversa pars colli; audacia. Epith. Anguina, dextera, longa, teres, cervices cruentæ, nefariæ, tumidæ, validæ. Usus: Imposuistis in cervicibus nostris dominum. Tyrannum a cervicibus nostris avertit. Rempublicam vestris cervicibus sustinetis. Cladem a cervicibus omnium avertere, repellere, depellere. Qui erunt tantis cervicibus, qui audeant prætori resistere? Quels seront les hommes assez hardis pour oser résister au préteur?

CERVUS, i, m. Cerf.

CESPES, ĭtis, m. Motte de terre couverte de gazon. Arva aut sunt cespites, aut glebæ.

CESSĀTĬO, ōnis, f. Loisir, relâche. Syn. Intermissio, otium. Epith. Libera atque otiosa. Usus: Epicurus nihil cessatione melius existimat. Petit sibi liberam cessationem. Cessationem alicui dare. Damnare suam cessationem, vel excusare. Cf. [Otium].

CESSĀTOR, ōris, m. Fainéant, paresseux. Syn. Otiosus, qui cessat, nihil agit. Usus: Non soleo esse cessator, præsertim in litteris. Nequam et cessator Davus. Cf. [Otiosus].

CESSĬO, ōnis, f. Action de céder, cession (en t. de droit). Abalienatio est rei, quæ mancipi est, aut in jure cessio, aut etc.

CESSO, as, avi, atum, are, n. Être oisif, se reposer. Syn. Nihil ago, vaco, cessator sum, conquiesco, langueo. Phras. 1. Cassemus a scriptione, cessons d’écrire. Manum de tabula; conquiescamus a scriptione; supersedeamus tantisper molesto scribendi labore; intermittamus paululum cœptum scribendi laborem. A molesta scriptione respiremus. Remittamus aliquantum de scribendi contentione. Cessationem aliquam fatigatæ longa scriptione dexteræ demus; otium concedamus. Cf. [Desino]. 2. Cessavit jam ea cura, ces soucis l’ont enfin quitté. Defluxit jam ea cura, conquievit, habet jam animus aberrationem quamdam a curarum molestiis; cura ea jam consedit, resedit; exempta jam animo est ea cura; sollicitudo conquievit. Cf. [Quies]. Usus: 1. Pueri, etiam cum cessant (vacant) exercitatione aliqua, delectantur. Scribo, ne tibi, plane cessasse videar. (Vulg. Feriari.) 2. Desino, finem facio, desisto, cesser, s’abstenir. Litteras scribere nec cessavi, nec cesso. In opere ac studio nihil cesso. Cf. [Otio], [Desino], [Desisto], [Piger].

CĒTĀRĬUS, ii, m. Marchand de gros poissons. Syn. Qui magnorum piscium mercaturam exercet. Usus: Cetarii, lanii, coqui, fartores, piscatores.

CĒTUS, i, m.; pl. CETE, dat. cetis, n. Cétacé, monstre marin. Syn. Pistrix, bellua marina.

CHĂRACTER, ēris, m. Caractère, genre de style. Syn. Nota, figura, forma, genus dicendi. Usus: Num te orationis meæ character delectat? characterem optimi exponere difficillimum, quod aliud aliis optimum videatur.