ABSTRINGO, is, nxi, ictum, ere, a. desserrer. )( Stringo. Usus: Nodum abstringere, dénouer.
ABSTRŪDO, is, si, sum, ere, a. Cacher, enfouir. Syn. Abscondo, abdo, recondo, occulto. Adv. Penitus, foris, inter. Usus: Natura veritatem penitus in profundo abstrusit, la nature a caché profondément la vérité. Tristitiam abstrudere sapientis est. Cf. [Abscondo], [Occulto], [Abdo].
ABSTRŪSUS, a, um, part. v. abstrudo. caché. Syn. Latens, occultus, abditus, reconditus. Adv. Penitus. Usus: Diu reconditus, et abstrusus animi dolor. Homo abstrusus, et intra se abditus, homme impénétrable. Cf. [Occultus].
ABSUM, abĕs, abfui, esse, n. Être éloigné de. Syn. Remotus, disjunctus sum, disto, desum. )( Adsum. Adv. Longe, longius, diutius, frustra, dolenter, haud procul, longe gentium, longissime, multum, non longe, paulisper, perpetuo, plurimum, procul, potius, prorsus nihil, nunquam, causa alicujus rei, biduo, biduum, parumper, hinc. Phras. Absit istud, plaise à Dieu que cela n’arrive point! Quod nolim; quod Dii (Superi) prohibeant; quod Dii (Superi) omen avertant, obruant, averruncent. Hæc absint, velim. Dii immortales faxint, ne sit! Dii meliora! Superi meliorem mentem illi! Detestabile omen avertat Jupiter! ne id Superi sinant, siverint! Abest, absitque procul a Republica fortuna talis! Ne istud Dii hominesque patiantur! Quod abominor; quod boni Superi prohibeant! Usus: 1. Abesse domo, a foro, urbe, a suis; desiderari, être absent. 2. Alienus sum, être exempt de. Nihil a me longius abest, quam avaritia. A laude boni civis, cogitatione, spe recuperandæ libertatis; a culpa, maleficio, infamia, officio boni civis longe abesse. 3. Desero, desum. Abesse amico in periculo, faire défaut à. Quid huic abest, nisi res et virtus? Que lui manque-t-il? 4. In loquendi modis sequentibus: Abesse non potest, quin, qui hoc facit sit improbissimus, il ne peut se faire que ... ne soit pas.... Tantum abest, ut hoc inficier, ut plurimum affirmem etiam: vel tantum abest, ut inficier; affirmo etiam, tant s’en faut que je nie, qu’au contraire j’affirme.
ABSŪMO, is, sumpsi, sumptum, ere, a. Consommer, détruire, ruiner. Syn. Consumo, contero, conficio, perdo, exhaurio, dilapido, prodigo. Phras. Absumpsit opes suas, il a dépensé toute sa fortune. Adesa, devorata pecunia opes pristinas abligurivit; per luxuriam effudit ac consumpsit. Rem veterem, recentemque comedit, ac devoravit, decoxit. Censum mersit. Opes luxu hausit. Laceravit rem domesticam, disperdidit, confregit. Pecuniæ ingentem vim in conviviorum luxum profudit. Opes attrivit et dissipavit. Usus: Fames hominem, et illuvies, denique mors fortuita absumpsit, une mort soudaine l’a emporté. Cf. [Consumo], [Perdo].
ABSURDUS, a, um, Discordant, absurde. Syn. Ineptus, turpis, alienus, absonus, minime consentaneus, inconveniens. )( Conveniens, aptus. Adv. Plane, valde. Phras. Absurdum est, c’est une chose déraisonnable. Pravum, atque alienum a moribus est; inconcinnum atque absonum. Rus quidem id merum est. Res est, quam omnium mentes aspernentur, ac respuant. Usus: Homo, sonus, vox absurda, atque abhorrens, incapable, discordant.
ĂBUNDANS, antis, omn. gen. part. v. Abundo, qui abonde on regorge, riche, opulent. Syn. Affluens, circumfluens, copiosus, dives, fertilis, uber, plenus, refertus. )( Inops, expers. Usus: Abundanti doctrina vir, sed idem studio, otioque abundans. Supellex non quidem luxuriosi, sed tamen abundantis. Ex abundanti, surabondamment. Cf. [Divitiæ], [Pecunia].
ĂBUNDANTER, adv. Avec abondance. Usus: Copiose et abundanter loqui.
ĂBUNDANTĬA, æ, f. Abondance. Syn. Vis, numerus ut pecoris, copia, ubertas, affluentia, magnitudo, acervus, fertilitas. )( Egestas, inopia. Epith. Infinita, magna, vitiosa, larga, dives. Usus: Ingenii juxta, et otii, et rerum omnium abundantia felix. Est hæc quædam abundantia amoris erga me tui.
ĂBUNDĒ, adv. Abondamment. Syn. Abundanter, copiose, affatim, largiter. Usus: Abunde magna præsidia.