COLLŪSOR, ōris, m. Compagnon de jeu. Usus: Compransores et collusores alicujus. Consessor et collusor.

COLLUSTRO, as, avi, atum, are, a. Éclairer de tous côtés; parcourir des yeux. Syn. Aspicio, illumino. Usus: Pictura collustrata. Sol omnia clarissima luce collustrat. Cum omnia oculis collustrarem. Cf. [Orno].

COLLŬVĬES, ei, f. Mélange impur. Syn. Sordes, fæces, concursus sordium. Usus: Nempe in illa perditorum hominum colluvie regnabis?

COLLŬVĬO, ōnis, f. Vil ramas, confusion, désordre. Syn. Colluvies. Usus: Ille ex omnium scelerum colluvione natus. Discede ex hac turba et colluvione.

COLLYBUS, i, m. Change de monnaie. Syn. Fœnus illud, quod pro permutatione pecuniæ argentariis solvitur. Usus: Collybus esse qui potest, cum utantur uno genere nummorum?

COLLYRĬUM, ii, n. Collyre (pour les yeux). Syn. Medicamentum oculorum.

CŎLO, is, colui, cultum, ere, a. Honorer, respecter. Syn. Observo, veneror, amo, diligo, honorem alicui habeo, aliquem præcipuo in honore habeo. )( Negligo. Adv. Colere æque atque observanter, æque jus, assidue, castissime Deos, commodius inter se, maxime, unumquemque mirifice, omnino prædia, pie, privatim, religiose, religiosissime templum, sancte necessitudinem, sanctissime amicitiam, sanctissime sacra, auspicia, cerimonias, studiose agros, suavissime aliquem. Coli castissime, frequentissime partem urbis, vehementius studia. Colendi Dii et retinendi. Usus: 1. Me ille mirifice coluit et amavit. Diligentissime, suavissime me colit. Memoriam tui beneficii colam benevolentia sempiterna. Aliquem patris loco summa observantia colere. Cf. [Honoro]. 2. Diis tribuitur et sacris, honorer, solenniser. Venerari et colere aliquem Deorum numero. DEUM auguste, sancte, pie; templa pie sancteque colere. Religiones Deorum sanctissime colere. 3. Studium in aliqua re pono. Virtutem, litterarum studia, leges colere. Amicitiam, officium, fidem, jus et justum colere. Cf. [Virtutem colo], [Justitiam colo]. 4. Habito, habiter. Terram, urbem, domum aliquam colere. 5. Excolo, cultiver. Agros, prædia, rem rusticam egregie colit; cultum, culturam adhibet; agros exercet; glebam subigit, vel terram; terram mollito et subacto gremio frugiferam reddit; terram ferro subjicit. Cf. [Agricultura].

CŎLŌNĬA, æ, f. Colonie. Syn. Populus ex urbe, aut regione alio abductus, et translatus. Epith. Fidelissima, fortissimaque, imprimis firma, illustris, splendidissima, florens, florentissima, nova. Usus: Aliquos in coloniam constituere, collocare. Deducere novas colonias. Lustrare, reficere veteres colonias.

CŎLŌNUS, i, m. Colon. Syn. Agricultor, agricola. Epith. Frugalissimus, modestissimus, optimus, parcissimus; coloni honestissimi, novi. Usus: Coloni et aratores populi Romani. Colonis agros assignare. Colonos deducere.

CŎLOR, ōris, m. Couleur (naturelle ou artificielle). Syn. Pigmentum. Epith. Albus, decorus, egregius, pristinus, servilis, suavis, succo illitus, sanguine diffusus. Colores clari, dispares, pauci. Usus: 1. Formæ dignitas coloris bonitate tuenda est. Color defluit, ses couleurs disparaissent. 2. Transl. Urbanitatis quidam color. Oratio quasi colore et succo quodam ornatur. Orationis ornamenta et lumina totidem velut colores sunt, quibus oratio se distinguit. 3. Colorem assumere, se colorer. Colorem ducit, trahit, combibit.