ACCENSUS, i, m. Officier public. Syn. Minister publicus, præco, apparitor consulis. Epith. Conjunctus et proximus. Usus: Accensus eo sit numero, quo eum majores nostri esse voluerunt.
ACCEPTĬO, ōnis, f. Action de recevoir. Usus: 1. Nec deditio, nec donatio sine acceptione intelligi potest. 2. Transl. (Sed barbare) sine acceptione personarum jus dicere, rendre la justice sans acception de personne. Nullo hominum respectu, ratione, discrimine; nulla gratiæ habita ratione; nihil gratiæ dando, tribuendo, in judicio, causæ meritum, ac æquitatem spectare.
ACCEPTUS, a, um, Agréable à. Syn. Carus, gratus, gratiosus, gratia valens, pollens. Usus: 1. Rumor in vulgus acceptus. Nihil DEO virtute acceptius, agréable à. 2. In acceptam refero, je porte au compte de la recette, je donne quittance. Tabulis, vel codici acceptorum insero receptam a te pecuniam, in tabulas refero. 3. Acceptum fero, refero, je tiens compte du bienfait. Quod vivo, fortunas, liberos, Rempublicam, senectutis otium tibi acceptum refero. Nemo virtutem DEO acceptam refert. 4. Transl. Omnia mala alicui accepta referre, imputer tous ses maux à quelqu’un. Cf. [Gratus], [Gratia], [Gratiosa].
ACCESSĬO, ōnis, f. Accroissement, augmentation. Syn. Additamentum, incrementum. )( Decessio. Epith. Digna, jucunda, legitima, nec ea vulgaris, libera, magna, maxima, permagna, probabilis, parva atque exigua, quantacunque. Usus: 1. Vectigalia extraordinaria supra stata tributa, tributs extraordinaires. Pendit Sicilia modium sex et viginti millia, accessionem bis mille sestertium. 2. Agrandissement. Accessionem adjungere ædibus. 3. Approche. Accessio febris, accès de fièvre. 4. Magnæ tibi factæ sunt accessiones dignitatum et opum. Magna ad veteres clades, ad ægritudines priores ea re accessio facta, allata est. Accessio annorum lentiores facit. Cf. [Augeo], [Lucrum], [Quæstus].
ACCESSŬS, ūs, m. Approche, arrivée, accès, abord. Syn. Appropinquatio, appulsus, adventus, aditus. )( Recessus. Epith. Modicus, nocturnus ad urbem, popularis, ac tribunalis, proximus. Phras. Accessum impedivit, il a empêché l’accès. Aditum clausit, præclusit, interclusit, obstruxit. Aditu, limine prohibuit, arcuit. 2. Accessum facile præbet, il se laisse approcher facilement. Vir est congressu facilis, opportunus; aditu comis; in admittendo facilis; cujus comitas ad se cuivis aditum aperit; qui lenitatem, facilitatemque jucundam in congressu adhibet; neninem a congressu suo arcet, absterret, prohibet. 3. Accessum difficulter præbet, homme d’un accès difficile. Durus et inhumanus est, ad quem obsepti undique aditus et perquam difficiles; qui vix ulli sui copiam faciat. Usus: Luna accessu et recessu lumen solis accipit, accessum et recessum marinum efficit. Differ. Accessus est aditio: accessio autem, additamentum.
ACCĬDĬT, Il arrive (le plus souvent en mauvaise part). Impers. pertinetque ad res tristes: uti contingit ad res lætas. Syn. Evenit, usu venit, cadit. Phras. Accidit forte, il arriva par hasard. Casus incidit, intervenit. Forte ita cecidit, ut. Forte ita inciderat. Casu factum est. Casus, fortuna tulit. Factum est. Fortuna fecit. Fortunæ placuit, ut. 2. Si acciderit, s’il arrive jamais. Si res, si tempus occasio tulerit, postulaverit, exegerit. Si se offerret, se daret, ostenderet occasio. Si fortuna occasionem obtulerit, detulerit, præbuerit. Si tempus, facultas accidet. Si fortuna feret, si tempus incidat. Cf. [Evenio], [Eventus]. Usus: Si quid mali, adversi; si quis dolor, si quæ calamitas acciderit, animo esto firmo, s’il vous arrive quelque malheur, soyez courageux.
ACCĬDO, is, i, ere, n. Arriver, survenir. Syn. Evenio, obtingo, contingo, cado, fio. Adv. Aliter ac, aliter atque, casu, contra, divinitus, fortuito, humanitus, incommode, inique, maturius, merito, opportune, optatius, percommode, perincommode, perraro, privatim, publice, separatim nihil, valde ex voluntate, permirum, acerbius ad, contra quam, sigillatim ad pedes. Usus: 1. Evenire, survenir. Si quid pupillo humanitus accideret. Calamitates ipsæ mihi non ingratæ acciderunt. 2. Procumbere, tomber aux pieds de qqn. Ad pedes, ad genua accidere. 3. Cadere juxta, tomber auprès. Missa a Gallis tela gravius accidere. Nescio, quæ vox mihi ad aures, vel auribus accidit, je ne sais quel son a frappé mes oreilles. Cf. [Evenio], [Accidit].
ACCĪDO, is, īdi, īsum, ere, a. Couper. Syn. Cædo, circumcido, consumo, absumo, extenuo, affligo, haurio. Usus: Transl. Anéantir. Uno prælio res, fortuna, opes Carthaginis accisæ sunt penitus, afflictæ, imminutæ, extenuatæ. Cf. [Affligo].
ACCINCTUS, a, um, Armé, préparé. Syn. Industrius, paratus. )( Discinctus, negligens. Cf. [Paratus].
ACCINGO, is, cinxi, cinctum, ere, a. Préparer, disposer à. Syn. Paro, comparo. Phras. Accingit se ad prælium, il se prépare au combat. Ultimæ dimicationi se instruit, comparat se ad pugnam. Nulla in eo mora est, quin in aciem procedat. Totus in eo est, ut in prælii casum quam optime comparatus descendat. Usus: Accingere se operi, prædæ. In discrimen accingi. Ad sordidum lucrum, magicas artes accingi. Cf. [Paro].